BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Simplicius - In Physicam » Plato - Timaeus » Hyginus Astronomicon [1482] - p. 11

Hyginus

Poeticon Astronomicon [1482]


pro bobus haberentur, reliquae autem quinque figuram plaustri simularent.
Itaque et quod proximum huic est signum Boeten nominari voluerunt, de
quo posterius plura dicemus. Aratus quidem non hac re Boeten, nec illud
Plaustrum dicit appellari, sed quod Arctus videatur ut plaustrum circum po-
lum, qui Boreus appellatur, versari, et Boetes agitare eam dicatur. In quo
non mediocriter videtur errare. Postea enim, de VII Stellis, ut Parmeniseus
ait, XXV sunt a quibusdam astrologis constitutae, ut Ursae species non
septem Stellis perfìceretur. Itaque et ille, qui antea plaustrum sequens Boetes
appellabatur, Arctophylax est dictus, et isdem temporibus quibus Homerus
fuit, haec Arctos est dicta. De septemtrionibus ille enim dicit hanc utroque
nomine et Arctum et Plaustrum nominari; Boetis autem nusquam memi-
nit Arctophylaca dici. Incidit etiam compluribus erratio, quibus de cau-
sis minor Arctus Phoenice appelletur, et illi qui hanc observant verius et
diligentius navigare dicantur: et quare, si haec sit certior quam maior, non
omnes hanc observent. Qui non intellegere videntur, de qua historia sit profe-
cta ratio ut Phoenice appellaretur. Thales enim, qui diligenter de his rebus
exquisivit et hanc primus Arctum appellavit, natione fuit Phoenix, ut
Herodotus Milesius dicit. Igitur omnes qui Peloponnesum incolunt, prio-
re utuntur Arcto; Phoenices quam a suo inventore acceperunt, observant,
et hanc studiosius perspiciendo diligentius navigare existimantur, et vere
eam ab inventoris nomine appellant.
Serpens. Hic vasto corpore ostenditur inter duas Arctos conlocatus.
Qui dicitur aurea mala Hesperidum custodisse et
ab Hercule interfectus, ab Iunone inter Sidera collocatus,
quod illius opera Hercules ad eum est profectus. Qui hortum
Iunonis tueri solitus existimatur. Ait enim Pherecides,
Iunonem cum duceret Iuppiter uxorem, Terram venisse ferentem aurea
mala cum ramis. Quae Iunonem admiratam petisse a Terra ut in suis
hortis sereret, qui erant usque ad Atlantem montem. Cuius filiae cum sae-
pius de arboribus mala decerperent, Iuno dicitur hunc ibi custodem po-
suisse, hoc etiam signi erit, quod in Sideribus supra eum Draconem


pagina successiva »
 
p. 11