BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Tucidides - Historiae » Hyginus Astronomicon [1482] - p. 12

Hyginus

Poeticon Astronomicon [1482]


Herculis simulacrum ostenditur, ut Eratosthenes demonstrat;
quare quodvis licet intellegere hunc maxime Draconem dici.
Nonnulli etiam dixerunt hunc Draconem a Gigantibus Mi-
nervae obiectum esse, cum eos obpugnaret; Minervam autem adreptum dra-
conem contortum ad Sidera iecisse et ad ipsum axem Caeli fģxisse. Itaque
adhuc eum inplicato corpore videri, ut nuper ad Sidera perlatum.
Arctophylax. De hoc fertur ut sit Archas nomine, Calisto-
nis et Iovis fģlius, quem dicitur Licaon, cum Iup-
piter ad eum in hospitium venisset, cum alia carne con-
cisum pro epulis apposuisse. Studebat enim scire si
deus esset, qui suum hospitium desideraret. Quo facto,
non minori poena est adfectus. Nam statim Iuppiter, mensa proiie-
cta, domum eius fulmine incendit; ipsum autem in figuram lupi con-
vertit. At pueri membra collecta et composita in unum dedit cuidam
Aetolorum alendum. Qui adulescens factus in silvis cum venaretur, inscius
vidit matrem in Ursae speciem conversam; quam interfģcere cogitans perse-
cutus est in Iovis Lycaei templum, quo et qui accessisset, mors poena erat
Arcadum lege. Itaque cum utrumque necesse esset interfici, Iuppiter eo-
rum misertus ereptos inter Sidera collocavit, ut ante diximus. Hic
autem e facto sequens Ursam perspicitur et Arctum servans, Arctophylax est
appellatus. Nonnulli hunc dixerunt Icarum Erigones patrem, cui pro-
pter iustitiam et pietatem existimatur Liber pater vinum et vitem et uvam tra-
didisse, ut ostenderet hominibus quomodo sereretur, et quid ex eo nascere-
tur; et, cum esset natum, quomodo id uti oporteret. Qui cum sevisset vitem dili-
gentissime administrando floridam facile fecisset, dicitur hircus in vineam se
coniecisse et, quae ibi tenerrima folia videret, decerpsisse. Quo fa-
cto, Icarum animo irato tulisse eumque interfecisse, et ex pelle eius utrem fe-
cisse ac vento plenum praeligasse, et in medium proiecisse suosque soda-
les circum eum saltare coegisse. Itaque Eratosthenes ait <Ἰκαρίου ποσὶ πρῶτα περὶ τράγον ὠρχήσαντο> [είκαριο ποσὶ προτα περὶ στρατον οχεσαρτο]:
Alii dicunt Icarum, cum a Libero pa-
tre vinum accepisset, statim utres plenos in plaustrum inposuisse; hac re


pagina successiva »
 
p. 12