BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Telesio, Bernardino - De rerum natura » Hyginus Astronomicon [1482] - p. 16

Hyginus

Poeticon Astronomicon [1482]


non iam de puella, sed de Thesei genere controversia facta fuisset
utrum is Neptuni fģlius esset necne, dicitur Minos anulum aureum de
digito sibi detraxisse et in mare proiecisse. Quem referre iubet The-
sea, si vellet se credi Neptuni fģlium esse; se enim ex Iove procrea-
tum facile posse declarare. Itaque comprecatus patrem petiit aliquid,
ut satisfaceret se ex eo natum; statimque tonitrum et fulgorem Caeli indi-
cium significationis fecisse. Simili de causa Theseus, sine ulla preca-
tione aut religione parentis, in mare se proiiecit. Quem confestim del-
phinum magna multitudo mari provoluta, lenissimis fluctibus ad
Nereidas perduxit; a quibus anulum Minois, et a Thetide Coronam; quam
nuptiis a Venere muneri acceperat, rettulit, compluribus lucentem gemmis.
Alii autem a Neptuni uxore accepisse dicunt Coronam quam Ariadnae The-
seus dono dicitur dedisse, cum ei propter virtutem et animi magnitudinem
uxor esset concessa. Hanc autem post Ariadnes mortem Liberum inter
Sidera conlocasse.
Engonasin. Hunc Erathostenes Herculem dicit, supra
Draconem conlocatum, de quo ante diximus, eumque paratum
ut ad decertandum, sinistra manu pellem leonis, dextra
clavam tenentem. Conatur interficere Draconem Hesperidum cu-
stodem, qui numquam oculos opervisse somno coactus exi-
stimatur, quo magis custos adpositus esse demonstratur. De hoc etiam Panyasis
in Heraclea dicit. Horum igitur pugnam Iuppiter admiratus, inter Astra
constituit. Habet enim Draco caput erectum, Hercules autem dextro ge-
nu nixus, sinistro pede capitis eius dextram partem opprimere conatur;
dextra manu sublata ut feriens, sinistra proiecta cum pelle leonis, ut
is quod maxime dimicans apparet. Et si qui sit hic negat Aratus quemquam
posse demonstrare, tamen conabimur ut aliquid verisimile dicamus.
Aratus autem, ut ante diximus, hunc Cethea Licaonis fģlium, Me-
gistus patrem, dicit esse. Qui videtur ut lamentans filiam in Ursae figuram
conversam, genu nixus palmas diversas tendere ad Caelum, ut eam
sibi dii restituant. Hegesianax autem Thesea dixit esse, qui Troezene


pagina successiva »
 
p. 16