BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Hyginus

Poeticon Astronomicon [1482]


saxum extollere videtur, quod existimatur Egaeus sub eo saxo Elopium ensem
posuisse, et Aethrae Thesei matri praedixisse ne ante eum Athenas mit-
teret quam, lapide sublato sua virtute, potuisset gladium referre. Itaque
niti videtur quam altissime potest ut extollat. Hac etiam de causa nonnulli
Lyram, quae proxima est ei signo collocata, Thesei esse dixerunt, quod ut
eruditus omnium artium, Lyram quoque didicisse videbatur. Id quoque
et Anacreon dicit. Alii dicunt Thamrim a Musis excaecatum, ut sup-
plicem ad genua iacentem. Dicunt alii Orphea a Thraciis mulieribus
interfìci, quod viderit Liberi patris initia. Aeschylus autem, in fabulis
quae inscribuntur Prometheos hymenos; Herculem ait esse, non cum Dra-
cone, sed cum Liguribus depugnantem. Dicit enim, quo tempore Her-
cules a Geryone boves abduxerit, interfecisse per Ligurum fines; quos
conatos ab eo abducere pecus, manus contulisse et complures eorum
sagittis confixisse. Sed postquam Herculi tela defecerint, multitudine bar-
barorum et inopia armorum defessum, se ingeniculasse, multis iam
vulneribus acceptis. Iovem autem misertum filii curasse ut circa
eum magna lapidum copia esset; quibus se Herculem defendisse et
hostes fugasse. Itaque Iovem similitudinem pugnantis inter Sid-
era constituisse. Hunc etiam nonnulli Hysiona brachiis vinctis esse
dixerunt, quod vim Iunoni voluerit adferre; alii Promethea in mon-
te Caucaso vinctum.
Lyra autem inter Astra constituta est hac, ut Erato-
sthenes ait, de causa, quod initio a Mercurio facta
de testudine, Orpheo est tradita, qui, Caliopes et Oe-
agri filius, eius rei maxime studiosus fuit. Itaque existi-
matur suo artifìcio feras etiam ad se audiendi cau-
sa adlicuisse. Qui querens uxoris Eurydices mortem, ad inferos descen-
disse existimatur, et ibi deorum progeniem suo carmine laudasse,
praeter Liberum patrem; hunc enim oblivione ductus praetermisit,
ut Oeneus in sacrifìcio Dianam. Postea igitur Orpheus, ut etiam plu-
res dixerunt, in Olympo monte, qui Macedoniam dividit a Thra-


pagina successiva »
 
p. 17