BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Vergilius Maro, Publius - Bucolica » Biblia, 4 Rg » Hyginus Astronomicon [1482] - p. 18

Hyginus

Poeticon Astronomicon [1482]


cia. Sed ut Eratosthenes ait, in Pangaeo sedens, cum cantu delectaretur,
dicitur ei Liber obiecisse Bacchas, quae corpus eius discerperent inter-
fecti. Sed alii dicunt, quod initia Liberi sit speculatus, id ei accidisse.
Musas autem collecta membra sepulturae mandasse, et Lyram, quo maxime
potuerant benefģcio, illius memoriae causa figuratam Stellis inter Side-
ra constituissem Apollinis et Iovis voluntate, quod Orpheus Apollinem ma-
xime laudaret; Iuppiter autem filiae benefģcium concessit. Alii autem dicunt
Mercurium, cum primum Lyram fecisset in Cyllene monte Arcadiae, septem
chordas instituisse ex Atlantidum numero, quod Maia una ex illarum nu-
mero esset, quae Mercurii est mater. Deinde postea cum Apollinis bo-
ves abegisset, deprehensus ab eo, quo sibi facilius ignosceret, petenti
Apollini ut liceret se dicere invenisse Lyram, concessit, et ab eo virgu-
lam quandam muneri accepit. Quam manu tenens Mercurius, cum profi-
cisceretur in Arcadiam et vidisset duos dracones inter se coniuncto cor-
pore alium alium adpetere, ut qui dimicare inter se viderentur, virgulam inter
utrumque subiecit; itaque discesserunt. Quo facto, eam virgulam pacis causa
dixit esse constitutam. Nonnulli etiam, cum faciunt caduceos, duos Dra-
cones implicatos virgula faciunt, quod initium Mercurio fuerat pacis.
Eius exemplo et athleticis et in reliquis eiusmodi certationibus virgu-
la utuntur. Sed ut ad propositum revertamur, Apollo Lyram acceptam di-
citur Orphea docuisse, et postquam ipse cytharam invenerit, illi Lyram con-
cessisse. Nonnulli etiam dixerunt Venerem cum Proserpina ad iudicium Iovis
venisse, cui earum Adonin concederet. Quibus Caliopen ab Iove datam
iudicem, quae Musa Orphei est mater; itaque iudicasse uti dimidiam par-
tem anni earum unaquaeque possideret. Venerem autem indignatam, quod non
sibi proprium concessisset, obiecisse omnibus quae in Thracia essent mulie-
ribus, ut Orphea amore inductae ita sibi quaeque appeterent ut membra
eius discerperent. Cuius caput, in mare de monte perlatum, fluctibus
in insulam Lesbum est reiectum; quod ab bis sublatum et sepulturae est
mandatum. Pro quo beneficio ad musicam artem ingeniosissimi exi-
stimantur esse. Lyra autem a Musis, (ut ante diximus) inter Astra constituta est.


pagina successiva »
 
p. 18