BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Alighieri, Dante - Divina Commedia » Biblia, Is » Hyginus Astronomicon [1482] - p. 20

Hyginus

Poeticon Astronomicon [1482]


Andromeda. Dicitur Minervae benefģcio inter Astra col-
locata, propter Persei virtutem, quod eam Ceto propositam a
periculo liberarat. Nec enim ab ea minorem animi benevo-
lentiam pro beneficio accepit. Nam neque pater Cepheus neque
Cassiopeia mater ab ea potuerunt impetrare quin pa-
rentes ac patriam relinquens Persea sequeretur. Sed de hac Euripides
hoc eodem nomine fabulam commodissime scribit.
Perseus. Hic nobilitatis causa et quod inusitato genere con-
cubitionis esset natus, ad Sidera dicitur pervenisse. Qui missus a
Polydecte Magnetis filio ad Gorgonas, a Mercurio,
qui eum dilexisse existimatur, talaria et petasum accepit; prae-
terea galeam, qua indutus ex adverso non poterat videri.
Itaque Graeci galeam dixerunt esse, non, ut quidam inscientissime interpretantur, eum
Orci galea usum; quae res nemini docto potest probari. Fertur etiam a Vulca-
no falcem accepisse ex adamante factam, qua Medusam Gorgona interfecit;
quod factum nemo conscripsit. Sed, ut ait Aeschylus, tragoediarum scriptor, in
Phorcis, Graeae fuerunt Gorgonum custodes; de quo in primo libro
Genealogiarum scripsimus. Quae utraeque uno oculo usae existimantur, et ita
suo quaeque tempore accepto oculo vigilias egisse. Hunc Perseus, una earum
tradente, exceptum in paludem Tritonida proiecit. Itaque custodibus excaeca-
tis, facile Gorgona somno consopitam interfecit. Cuius caput Minerva in
pectore dicitur habere conlocatum. Euhemerus quidem Gorgona a Mi-
nerva dicit interfectam; de qua alio tempore plura dicemus.
Heniochus. Hunc nos Aurigam Latine dicimus, nomine E-
richthonium, ut Eratosthenes monstrat. Quem Iuppiter
cum vidisset primum inter homines equos quadrigis
iunxisse, admiratus est ingenium hominis ad Solis
inventa accessisse, quod is princeps quadrigis inter deos
est usus. Sed Erichthonius et quadrigas, ut ante diximus, et sacrificia
Minervae et templum in arce Atheniensium primus instituit. De
cuius progenie Euripides ita dicit: Vulcanum Minervae pul-


pagina successiva »
 
p. 20