BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De coelo » Hyginus Astronomicon [1482] - p. 26

Hyginus

Poeticon Astronomicon [1482]


Policeus autem Vulcani factam manibus demonstrat animamque ei ab
Iove traditam dicunt. Sed eius solutione haec memoriae prodita est causa.
Cum Iuppiter Thetidis connubium pulchritudine corporis inductus
peteret, neque a timida virgine impetraret, neque eam rem minus ef-
ficere cogitaret, illo tempore Parcae cecinisse feruntur fata, quae perfģci na-
tura voluit rerum. Dixerunt enim, quicumque Thetidis fuisset maritus,
eius fģlium patria fore laude clariorem; quod Prometheus non volunta-
te, sed necessitudine vigilans, auditum Iuppitri nunciavit. Qui veritus
ne id quod ipse Saturno patri fecisset in simili causa, ne patris regno pri-
vatus cogeretur, destitit Thetim velle ducere uxorem, et Prometheo pro
beneficio meritam rettulit gratiam eumque vinculis liberavit. Neque, quod illi
fuerat iuratus, remisit vacuum omni adligatione futurum; sed memo-
riae causa ex utraque re, hoc est lapide et ferro, digitum sibi vinciri iussit. Qua
consuetudine homines usi, quo satisfacere Prometheo viderentur, an-
nulos lapide et ferro conclusos habere coeperunt. Nonnulli etiam coronam
habuisse dixerunt, ut se victorem inpune peccasse diceret. Itaque ho-
mines in maxima laetitia victoriisque coronas habere constituerunt; id
exercitationibus et conviviis perspicere licebit. Sed, opino, ad initium
causae et interitum aquilae revertamur, Hercules missus ab Eurystheo ad
Hesperidum mala, nescius viae, devenit ad Promethea, quem in Caucaso
monte vinctum fuisse supra diximus. A quo via demonstrata, victoria dum
iter facere contendit ut et Draconem, de quo ante diximus, interfectum di-
ceret, et gratiam pro benefģcio referret. Nam confestim honorem quem potuit
reddidit merenti. Qua dimissa homines instituerunt ut hostiis im-
molatis iocinora consumerent in deorum altaribus, ut saturare eos pro vi-
sceribus Promethei viderentur. Ut Eratosthenes autem de Sagicta de-
monstrat, hac Apollo Cyclopas interfecit, qui fulmen Iovis fecerunt,
quo Aesculapium interfectum complures dixerunt. Hanc Sagictam
Hyperboreo monte Apollinem defodisse. Cum autem Iuppiter ignoraverit
fģlio, ipsam Sagictam vento ad Apollinem perlatam cum frugibus quae eo
tempore nascebantur. Hanc ergo ob causam inter Sidera demonstrant.


pagina successiva »
 
p. 26