BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Vergilius Maro, Publius - Bucolica » Biblia, 4 Rg » Hyginus Astronomicon [1482] - p. 27

Hyginus

Poeticon Astronomicon [1482]


Aquila. Haec est quae dicitur Ganymedem rapuisse et amanti
Iovi tradidisse; hanc etiam Iuppiter primus ex avium
genere delegisse sibi existimatur. Quae sola tradita est me-
moriae contra Solis orientis radios contendere vale-
re. Itaque supra Aquarium volare videtur; hunc enim com-
plures Ganymedem esse finxerunt. Nonnulli etiam dixerunt Meropem
quemdam fuisse, qui Coam insulam tenuerit regno, et a filiae nomine Co-
on et homines ipsos a se Meropas appellaret. Hunc autem habuisse
uxorem quamdam nomine Ethemeam, genere Nympharum procreatam. Quae cum de-
sierit colere Dianam, ab ea sagittis figi coepit. Tandem a Proserpina vi-
vam ad inferos arreptam esse. Meropem autem desiderio uxoris permo-
tum, mortem sibi consciscere voluisse; Iunonem autem misertam eius in Aqui-
lam corpus eius convertisse et inter sydera constituisse ne, si hominis
effigie eum conlocaret, nihiloninus memoria tenens coniugis deside-
rio moveretur. Aglaosthenes autem, qui Naxica scripsit, ait Iovem Cretae
surreptum, Naxum delatum et ibi esse nutritum. Qui postquam pervenerit
ad virilem aetatem et voluerit bello lacessere Titanas, sacrificanti ei aqui-
lam auspicatam; quo auspicio usum esse et eam inter Astra conlocasse.
Nonnulli etiam dixerunt Mercurium, alii autem Anapladem pulchritudi-
ne Veneris inductum in amorem incidisse; et cum ei copia non fģeret, ani-
mo, ut contumelia accepta, defecisse. Iovem autem misertum eius, cum
Venus in Acheloo flumine corpus ablueret, misisse Aquilam, quae socium
eius in Amitenea Egyptiorum delatum Mercurio traderet; quem perse-
quens Venus ad cupientem sui pervenit. Qui, copia facta, pro benefģcio
Aquilam in Mundo conlocavit.
Delphin. Hic qua de causa sit inter Astra conlocatus, Era-
tosthenes ita cum ceteris dicit: Neptunum, quo tempo-
re voluerit Amphitriten ducere uxorem, et illa cupiens
servare virginitatem fugerit ad Atlanta, complures eam
quaesitum dimisisse, in his et Delphina quemdam nomine.
Qui pervagatus insulas, aliquando ad virginem pervenit eique persuasit


pagina successiva »
 
p. 27