BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Parmenides - Testimonia » Campanella, Tommaso Philosophia sensibus demonstrata - p. 323

Campanella, Tommaso

Philosophia sensibus demonstrata


nostro visu et tactu habens proportionem; est et animae verbum ex-
tra prolatum ipsum coelum, ideo omnia vivificans et nutriens. Con-
clude ab anima mundi semper animalem quendam spiritum, quasi in-
terioris vitae propaginem, pullulare, ignemque hunc esse et quasi ani-
male lumen in dimensiones iam porrectum, spiritum actu lucidum,
calidum generationis omnium ubique fomitem; coelum inquam, non
circumfusum tantum, sed etiam in cunctis infusum coelumque coe-
lorum, flatum divinioris animae sub quadam forma animae proxima,
idest coelesti, ignea, translucida, calida protinus evolantem mox in
aerem, aliquanto dissimiliorem animae tumescentem, subinde in
aquam terramque compactum sic sub terra quaedam quasi coelestia
generantur; sic solo calore vivunt omnia et occulto quodam calore
vivunt quae manifestus calor destituisse videtur.
Ex quibus verbis mirabilibus iam patet omnia ignea esse ac cali-
da entia unoque calore vivere; unde Aristoteles, Platonem secutus,
dixit in omnium semine inesse calorem similem elemento stellarum
et respondentem, protractum a rationali anima, ut aiunt Ioannes
Grammaticus, Proclus, Plutarchus et Pleton; quare Niphus in 12
Metaphysicorum, commento 18, ait: debes scire quod et forte apud
Aristotelem et Averroem quod esse omnium et opera omnium sunt
veluti vita; nam vivere viventibus est esse et operari et sic lapidis
esse et eius operatio vita est lapidis, ut ita loquar; similiter esse et
operatio plantae est similiter veluti vita eius; adhuc et in animaliums
et hominibus est similiter; esse enim animalium et hominum est ve-
lut vita eorum; vita autem omnis a calido est, ut Aristoteles dicit.
Videtur ergo, concludit Niphus, quod universi totius perfectio et
omnium viventium opera a calore debeant esse. Et Marsilius
etiam ait: cunctas ab una causa inter se connecti mira discordium
rerum concordia probat: una vita vivere spirituque afflari discimus
ex agendi patiendique communione. Quam mirabiliter ergo hi homi-
nes agnoverunt caloris naturam et ignis, quam Theophrastus admi-
ratur, et hunc spiritum verum genitorem dicunt Aegyptii; unde pro-
cul dubio animae mundi calor esse videtur apud Marsilium, a quo


pagina successiva »
 
p. 323