BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Basilius Magnus - Homiliae in Hexaemeron » Campanella, Tommaso Philosophia sensibus demonstrata - p. 325

Campanella, Tommaso

Philosophia sensibus demonstrata


variatas, quas qualitates vocant, indere potest calor in haec inferiora
propter a principio huius sermonis et nunc assignatas causas. His scitis,
dicimus quod ad cuiuslibet rei constitutionem concurrit propria vis
caloris in partibus dissimilaribus (si talis est illa res) etiam diversifi-
cata et in his specie convenientibus ab eodem simili constituuntur
calore individua; cuius activitatem spiritus calidus ingenitus, cogni-
tionis capax, transgrediens ac cognitionem, qua afficiebatur, relin-
quens, dissimile causat in specie, sicut in 2 disputatione tetigimus;
itemque inter individua eiusdem speciei longa potest esse diversitas
calorum, non transgrediendo limites. Quare dicimus quod cum tot
sint sydera in coelo, diversa diversissimisque praedita caloribus et
viribus, contingit ut unaquaeque res in natura habeat consimilem ca-
lorem constitutivum, qui etiam est nutritivus successive genitus ac
alter alteri advenienti in affectionibus communicatus, consimilem,
inquam, calori unius stellae, quae est in coelo, non dico in proprio
loco existentis; nulla enim res est in his inferioribus, quae sit tantum
calida quantum una stella. Sed stella tantum remota cum sit, diri-
gens calorem suum in haec inferiora, remissum demandat ob distan-
tiam et moderatum admodum, quo res una potest esse sic constituta;
et quia simile a simili adiuvatur in constitutione, generatione, actio-
ne et augmento, ideo unaquaeque res in universo habere potest pro-
prium astrum in coelo, correspondens calori suo constitutivo, con-
ducens ad procreationem et augmentum; sicut dixerunt Hermes,
Enoch et Mercurius; quod hi viri enuntiarunt videntes hos effectus
et nescientes indagare causas attribuerunt influxibus occultis et ani-
mabus stellarum. Quocirca Plato etiam consulto dixit vitam cor-
poream nobis a stellis infundi; et cum eo Timaeus, conterraneus
noster, et Aristoteles in Secretis ad Alexandrum Magnum, missis in
sua senecta, omnibus rebus largiri vitam et esse a coelo omnesque
dispositiones pronuntiat; in 2 autem De generatione vitas omnium et
periodos signis coeli attribuit. Hipparchus, ut narrat Plinius in 2
libro, capite 24, animas nostras partes coeli esse dixit; Ptolemaeus
unde et Magot, Germa, Hermes Gimer et Thebita, quorum caput
fuit Zoroaster, totum genus naturae et artis ad corpora coelestia re-
ducunt: quaecumque fiunt, inquiunt, et generantur virtutibus coele-
stibus primo et per se moventur; quare incitari ad quid faciendum


pagina successiva »
 
p. 325