BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Tommaso d'Aquino - In primum Sententiarum Petri Lombardi » Campanella, Tommaso Philosophia sensibus demonstrata - p. 329

Campanella, Tommaso

Philosophia sensibus demonstrata


infinitae; tam ab externis contrariis, ut aeris et loci intemperie, tum ab
interno, ut a cibis, inadaequationibus humorum, qui nobis ponuntur
calidi secundum magis et minus; et quando unus eorum alteratur a sui
naturali calore destituitur et variae inducuntur febres infinitique mor-
bi, a corporis diversis partibus affectis, ut nunquam possint astrologi
determinare de hominum vita, cum praeter ea, quae a stellis eveniunt,
infiniti modi corruptionis et conservationis sint illis; relinquo corrup-
tiones violentas appellatas multis casibus occurrentes, de quibus nun-
quam rationes dabunt. Quocirca ablatis violentiis melius possunt me-
dici de ortu et augmento interituque iudicare quam magi et astrologi,
quod Plinius testatur in libro 30, capite 1, dicens hanc scientiam frau-
dulentissimam ortam fuisse a medicina, ac specie salutari irrepsisse ve-
lut altiorem sanctioremque medicinam, cui additae sunt mathematicae
artes e coelo omnia petentes, Zoroastre primo inventore. Quae
nunc scientia totum caligat humanum genus; non immerito igitur Pon-
tifices Romani, spiritu sancto commoti, eam prohibent nobis.
Non tamen negem immutationes plures a coelorum calore eveni-
re; itaque et corporibus nostris vitam elargiri, ut Virgilius ait: Igneus
est ollis vigor et coelestis origo
. Largiri etiam mortem secundum di-
versam temperiem vel intemperiem, nobis unigeneam vel non unige-
neam, immissam a diversis aspectibus syderum, diversos radios emit-
tentium diversis temporibus penes varios situs eorum, qui eis con-
tingunt. Verum a sole has immutationes fieri magis intuemur po-
tiori modo longe diversificatis viribus propter varias causas agentes,
et nunc non, quia adhuc disponit, et nunc sic, quia finis dispositio-
nis inducitur; itaque ad mores bonos et malos, ad tristitiam dolorem-
que, et ad laetitiam nos inclinari contingit. Quare Virgilius inquit:
Hic metuunt cupiuntque, dolent gaudentque, nec auras
Dispiciunt
, etc.
Ut enim ait Christophorus Landinus platonicus ibidem apud Pla-
tonem aether, ignis et aura sunt corpora tenuia, quibus animus invo-
lutus labitur in corpus terrenum, et ut plurimum ex talibus animus
etiam immortalis afficitur. Nos autem talibus affici contingit ma-


pagina successiva »
 
p. 329