BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Philo Alexandrinus - De opificio mundi » Campanella, Tommaso Philosophia sensibus demonstrata - p. 332

Campanella, Tommaso

Philosophia sensibus demonstrata


ait Aristoteles in 1 Perihermeneias. Quare Albumasar: potest, in-
quit, forsan quis praecavere mutando locum, in quo futura est pe-
stis, potest totum repellere malum futurum, fugere infirmitatem, in-
vasionem hostium. Ptolemaeus etiam ait: sapiens dominabitur astris.
Iudaei per artem kabalisticam docent vitare fatalem sortem coelitus
imminentem. Iamblichus per efficacem deorum cultum iubet effuge-
re. Porphyrius in libro De oraculis per magicam. sapientiam: unde con-
sulto oraculo cur ineptus aliquis ad rem quampiam fuisset et quid
faciendo aptus fieret, respondit eum fatorum vi impediri quam ma-
gicis artibus superare poterat: quas credo esse medicinas, a qua sumpta
est ars magica, teste Plinio.
Item Aristoteles in Secretis secretorum, laudans astronomiam ait:
confert ergo multum per astronomiam ventura praescire, quia me-
lius declinantur; sicut futura hyems, de qua consiliamus, et quia pos-
sunt homines, quando futura praegnoscunt, destinatorem excelsum
tantum precibus implorare, quod per suam potentiam futura ab eis
avertat et aliter ordinabit: non enim praedestinavit quod potentiae
suae in aliquo derogetur. Igitur fata, quae ponunt Virgilius, Ovi-
dius, Cicero, Seneca et Homerus multique antiquorum, sunt causa-
rum concursus non essentiales sed accidentales; possunt a nobis evi-
tari cum praescimus, vel non sunt totaliter a coelo; omnes quippe
hae causae (si non ordinavit Deus omnino) sunt a coelis calidis in
suis densitatibus, qui diversimode immutant haec; cum per diversi-
tatem aspectuum, accessuum et recessuum diversimode calorem ef-
ficientes et modificantes omnes effectus conficiant vel per se vel per
accidens, itidem corpora permanentia et fluxibilia. Ex his scire licet
quomodo fiunt pestes, fames et pluviae a coelo; fiunt autem quia coe-


pagina successiva »
 
p. 332