BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Theages » Campanella, Tommaso Philosophia sensibus demonstrata - p. 336

Campanella, Tommaso

Philosophia sensibus demonstrata


fiunt in montibus Arabiae et Aethiopiae pluviae magnae in aestate,
non hyeme, sub ardentissimo et serenissimo coelo, quotidie et certis
quasi horis per coagulationem vaporum et antiparastasim. Quod
exponit Telesius fieri, quod e vaporibus, a ventis in montes delatis
et ab his ulterius progredi prohibitis, ac satis tandem in se ipsis spis-
satis ac unum factis, pluvias oportet fieri; ex quo probat Telesius quod
aquae sint calidae, cum vapores sint calidi et frigus ibi in aestate mi-
nime esse queat.
Hunc modum generationis aquarum etiam tenuit Algazel, ut re-
fert Albertus in 2 Meteororum, tractatu 1, capite 22, et ipse appro-
bat maxime. Anaximenes itidem et Metrodorus solam densatio-
nem vaporum et nubium dicunt causare pluviam, ut Galenus te-
statur. Falluntur autem Peripatetici dum putant a frigore, in
quantum infrigidat, gigni pluvias: non etenim hac fiunt ratione; nam
si non densantur vapores, quantumvis adsit frigus, nusquam fiet plu-
via; sed ab eo fiunt in quantum cogit et compingit condensatque;
qui actus sequuntur ad frigefactionem. Unde, inquit Telesius, tam
frigido sub coelo quam calido fiunt pluviae; quare frigus non est con-
stitutivum earum intrinsece, at dum frigus condensat, eos in aquas
cogit, et quanto vehementius fuerit, tanto grandiores in aquas vel
nives aliasque impressiones creat. Iccirco scias quod apud Telesium
in aestate aquae fiunt a sola conspissatione, quavis occasione exorta;
itidem in hyeme, sed quandoque a frigore condensante; non siqui-
dem est frigida secunda aeris regio sed calida; et si quando fit a fri-
gore pluvia, hoc est a frigore ascendente, absente sole, vel dum fugit
calorem frigus illuc delatum vaporibus brumalibus nubes subintrans
locum magis sibi cognatum quam est aer, illas compingit vertitque
in aquas; ita quod semper condensatione fiunt aquae tam in aestate
quam hyeme, diversis viis proveniente. Non itaque oportebat Lati-
num Telesianum concedere aerem illum esse frigidum (si hic homo
vera refert de illo) nec frigefieri a vaporibus, cum illi sint calidi re-
misse, saltem apud Telesium. Et si quid frigoris continent ab am-


pagina successiva »
 
p. 336