BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Orpheus - Hymni » Campanella, Tommaso Philosophia sensibus demonstrata - p. 339

Campanella, Tommaso

Philosophia sensibus demonstrata


lius inquit: igneum esse coelum manifestat sublimitas, mobilitas, lu-
men, calor, vel occultus fovens cuncta.
Praeterea, ait, debebas declarare unde provenit ista frigiditas,
quam hyeme sentimus; quia, si ex terra, ergo tanta frigiditas terrae
quanta caliditas coeli; et si sunt aequata in potentiis, non igitur est
ponenda magna distantia; si non ex terra, quomodo potest proveni-
re a coelo utrumque. Et obstat tibi Gandavensis probans quod stel-
lae frigefaciunt.
Philosophaster inscius inveniendi argumenta apparet, ideo sic
loquitur; ubique enim Telesius declarat frigus quodlibet a terra pro-
venire effundique dum sol abest vel obliquus est ad hanc coeli por-
tionem semperque agere, ut se amplificet et aliena destruat, caloris
nimirum opera, et advenienti soli resistere ac reluctari. Quapropter
in hyeme maximum sese effundit, quando sol exilem lucem ad nos
demandat recedensque aliis directus fit. Falsum est autem quod tunc
essent aequata in potentiis; sol enim continuo terram oppugnat et
sua ex sede ad terram usque vires immittit, quod nequit facere fri-
gus, ut usque ad solem protendatur; immo, ubi sol imminet, ipsum
abest seseque retrahit, exuperari persentiens, et alia ex parte restau-
ratur. Item sol convertit terram in aquas, ignes, aerem, arbores et
animalia ac reliqua entia, quae terra nunquam poterit omnia in se
omnino convertere, ab adveniente sole retusa. Nos autem frigus ter-
rae invadit aliaque opera caloris, quia terrae insidemus; et hoc facit
quando sol abest a nobis; unde ad hoc quod dicatur par in potentia
cum sole, oporteret eam in illa parte, cui ad perpendiculum sol ad-
stat, reagere, saltem ad dimidium communis distantiae. Item, licet
nos queat corrumpere frigus totaliter, non tamen ex hoc erit par in
vigore; nam praeterquam agit absente contrario, non tamen usque
ad locum contrarii solis ex hac parte, sicuti sol usque ad terram, sese
diffundit, nec nos prorsus in terram convertit, sed in cadavera ac en-
tia sibi magis cognata, nunquam omnino a calore destituta. Sol au-
tem perpendicularis in aestate multa entia terrena in ignem suique
naturam deducit. Item hyemis tempore plurimus calor est in aquis,


pagina successiva »
 
p. 339