BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plato - Phaedrus » Vergilius Maro, Publius - Bucolica » Campanella, Tommaso Philosophia sensibus demonstrata - p. 353

Campanella, Tommaso

Philosophia sensibus demonstrata


bus fit reflexio; iccirco quae distant magis calefiunt magis per lumen,
et quae appropinquant per motum. Ulterius inquit quod in ipsis ani-
matis motus est causa caloris; nam per illum expanditur calor natu-
ralis, et de centro tendit ad circumferentiam spiritus, praesertim si
motus est velox et cum certa mensura; nam si superfluus accidit spi-
ritum et calorem resolvi, et sic infrigidat; sed in inanimatis causat
calorem distrahendo et rarefaciendo partes mobilis; unde raritas di-
sponit ad calorem. Sed discutiamus haec.
Hic sermo plenus erroribus, ut totus reprobandus sit. Unde ad-
versus primum infero: propter quod unumquodque tale et illud ma-
gis; igitur, si coelum est primum calefaciens, erit etiam primum cali-
dum per essentiam, et coetera per participationem. Dicit Averroes
quod verificatur in causis univocis haec propositio; sed coelum est
calidum per excessum alterius rationis et virtutis, ignis vero per ex-
cessum caloris. Sed quam aequivocationem hi perceperunt, visus
cum sit uterque ignem generare admotus, remotus vero et remissus
vivificare animaliaque gignere? Item uterque subtiliare, attenuare at-
tenuataque evehere, et uterque in materia crassa receptus rubere, ut
Ficinus inquit, in media pallere, nitere in tenuissima si congregetur,
sin minus colligatur uterque invisibilis est (ut de igne in concavo lu-
nae dicitur ab Aristotelicis esse invisibilis), et superata crassitie uterque
velocissime movetur, eodemque pacto in omnibus denique immuta-
re in eodem situ et vehementia positus, itemque perpetuus omnis.
Ignis enim in lunae orbe numquam valebit ab aere imminui; cum sit
molis maioris et activitatis quam ille, itemque perseverat semper in
sui quantitate aliasque aeris portiones potius in se invertit, et si qua
ignis pars hic corrumpi videtur, non est sat verum; nam potius calor
exhalat sursum cum tenuefacta mole, ubi non amplius rubet; qua-
propter, ait Ficinus, ignis noster edacitate quadam omnem materiam
subito devorat, mox inde luxurians evomit flammam quasi fervorem;
qua etiam longius consumit obiecta; cum enim ignis ob naturam te-
nuem, amplificabilem, mobilem inter aliena positus atque permixtus
facile dispergatur, ne mox intereat natura sibi tributum est, ut facile


pagina successiva »
 
p. 353