BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Eustathius - Commentarius in Hexaemeron » Campanella, Tommaso Philosophia sensibus demonstrata - p. 354

Campanella, Tommaso

Philosophia sensibus demonstrata


propinqua devoret; et ne deficiat tam nobilis natura datum est ut
ex omnibus recreetur facillime et ex minimis crescat in amplum.
Et his simillima dicit Plinius in 2 libro, capite 111. Quapropter
videtur ignis attenuata materia sursum tendere, non autem corrum-
pi; et quamvis Ficinus subiungat (ignis coelestis consumit nihil, quia
nec ipse consumitur, quia minime dissipatur, quoniam neque locum
aliquando suum mutat nec unquam a vita deseritur), oportet tamen
id intelligere de igne, qui est in suprema regione coeli (nam ille nihil
habet quod in se convertat comburendo), vel de blando, qui in cor-
poribus infimis apud nos reperitur. At qui a sole advenit aperte com-
burit, ut in speculis patet et Plato exposuit de fabula
Phaethontis; quare et Plinius ibidem loquens de miraculis ignis
annumerat ignem solis et astrorum; unde apud hos incorruptibilis vi-
detur ignis natura, vel cum maxima difficultate corrumpitur, et qui
corrumpi apparet fervor est illius; nam ipse sursum tendit cum sub-
tiliata mole; et ex hoc Marsilius inquit: hic non est ignis, qui apud
nos est, sed ignitum elementum. Et in hoc erravit Aristoteles, qui
hunc appellat ignem et aetherem, secutus potius vulgi opinionem. Ita-
que nec in corruptione differunt hi ignes, activa nec passiva; ignis
enim solis hic accensus urit, quin, inquit Plinius, magis urit lumen
solis in speculis receptum quam alius ignis apud nos; quoad pas-
sionem dato quod una pars ignis extinguatur (ut credo) quibusdam
exhalantibus nactis subiectum tenue, quibusdam non, sed correptis
a contrario; non propter hoc non erit eiusdem speciei hic ignis cum
coelesti et univocus. Nam et partes terrae centralis et supremae su-
blunaris ignis, remotae a contrario, non corrumpuntur, sicut coeli por-
tiones altae. Et cum centralia terrae et sublunares ignes nil corrum-
patur etiam apud plerosque Peripateticorum et tamen sunt eiusdem
rationis univoce cum his, quae quotidie dissipantur, ita coelestis ignis
et calor; si non corrumpatur, quia remotus est a corrumpente praepo-
tenti vel non reperitur tale contrarium sed imbecillius; similiter ex hoc
non est dicendus aequivocus et alienae naturae; eiusdem itaque rationis


pagina successiva »
 
p. 354