BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Menexenus » Campanella, Tommaso Philosophia sensibus demonstrata - p. 372

Campanella, Tommaso

Philosophia sensibus demonstrata


(multae enim sunt flammae accensae in rebus, nondum bene attenua-
tis, et quae ut perfectus purusque ignis sint sola egent attenuatione,
et tamen descendunt deorsum, in quibus nullum frigus esse imagina-
ri debemus), igitur terrae et aquae partium descensus nec frigori, sed
ipsarum corpulentiae et crassae materiae restat ascribendus, quae sem-
per, nisi sit exilissima facta atque tenuissima, sed quid modicum com-
pacta, sive frigida sive calida sit, deorsum se ipsa descendit, delabi-
tur ac decidit. Et quia materia nulla operandi vi est praedita, ubi adeo
copiosa facta est, ut ab inexistentibus naturis nec evehi nec in sublime
sustineri queat, quod reliquum est, ut decidat ac delabatur opor-
tet. Igitur hic delapsus non naturae terrae et aquae, sed materiae cor-
pulentae et grossitiei est assignandus, etiam si sit operatio; nam nec
frigori nec calori assignari potest. Nam si terrae esset proprius,
ut Aristoteles credidit, illa utique semper moveretur (ex quo exclu-
ditur secundum dictum eorum), et non, ut dicunt, a loci angustia et
naturali in centro permanentia dicant impediri. Si enim natura mo-
bilis esset, utique vel talis quies esset illi violenta, vel assignatus fuisset
locus ab ipsa natura, sicut et coeteris mobilibus est datus, ad quem
continuo deferantur; itaque natura visa immobilis motumque aver-
sari attribuenda est illi quies, et continua in se manendo continen-
doque in sublimi vis a propria natura, quae frigus est. Quemadmo-
dum enim calori datum est, quam subit, molem penitus attenuare et
effingere, ut secum nullo labore queat commovere, sic et frigori da-
tum est, quam subit, molem ita effingere, ut perpetuo immobilis sit
ac in sublimi detineat, sicuti in terra intuemur oculis; ut Philolaum,
Heraclidem et Ecphantum multum errasse videantur motum ipsi terrae
dantes instar rotae insensibilem. Nec a descensu partium terrae
dicant Peripatetici amplius deorsum terram et frigus moveri natura-
liter; ipsae enim partes superficiales continuo sunt a calore corrup-
tae et in alienam naturam vel mediam deductae, ut a frigore nil bene
possideantur (quod earum conditiones, colores praesertim, et arbo-
rum nativitates calidarum declarant). Qua de causa elatae aliqua vi
sursum decidunt ex crassa mole, quam obtinent; si enim in summo


pagina successiva »
 
p. 372