BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, 1 Cor » Campanella, Tommaso Philosophia sensibus demonstrata - p. 386

Campanella, Tommaso

Philosophia sensibus demonstrata


tae ad totum coelum eique incorporantur, ubi deinde perpetuo fe-
runtur circulo; quare ex responso Simplicii confirmantur magis anti-
quorum decreta.
Heraclitus enim coelum et praecipue solem ex vaporibus, a ter-
ra attractis, nutriri voluit, teste Aristotele 2 Meteorologicorum, capi-
te 2; quin Philolaus Pythagoricus ignem nutriri putat coelestem,
et eius partes nonnullas deorsum labi quandoque, ut fluxus continuus
fit; non tamen totius permutatio. Plinio item in 2 libro, capite 6
et 108, visum est solem et astra nutriri ex terrae sublatis vaporibus,
qui Aristoteli sunt potius ignis nutrimentum, quia ipse noluit coe-
lum igneum ponere. Nullo igitur pacto Aristoteles nec Simplicius,
fingens ut salvet illum, ignem alienae naturae a coelo manifestant;
at in sui natura ignis circulo fertur ut coelum, et extra illud existens
ad idem revertitur fruiturque coeli operibus eiusque naturae etiam
visui apparet. Si enim coeli pars per vim deferatur in terram, sursum
quidem expedita moveretur, sicut ignis, qui nobis coeli pars est opti-
ma, ibique circumvolveretur cum sua universitate, quod visum est
etiam Ficino.
At quando nullum est Simplicii adiumentum, et Marta erroneus
in cunctis est, ad eum reveramur dicentes quod indaganda erat prae-
stantia motus circularis supra rectum ex sui perpetuitate et naturali
oblectamento, quo fruitur coelum et ignis edens illum in propria per-
fectione ac natura existens. Quarum conditionum oppositae compe-
tunt recto; ipse enim momentaneus est et alieno in loco editus ac
a corpore, nondum nacto suam extremam perfectionem, nolente item
eo frui, sed properante talis recti motus finem, itaque et destructio-
nem. Nec investiganda erat diversitas motuum rectorum a terminis
paulum distantibus, et ex hoc quod magis sursum tendit ignis quam
aer, quia est tenuior et calidior diversos motus edere dicendum erat,
sed unumquemque ad proprium tendere, iuxta sui principii activita-
tem dicere oportebat. Quas ob res, quia ignis est activior, sursum
magis ascendere quam aer existimandus ac inter se penes magis et
minus differre activitate et contrarietate ad terminum. Consideran-
dumque erat non esse vere motus, qui sursum ducunt et qui deor-


pagina successiva »
 
p. 386