BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Eustathius - Commentarius in Hexaemeron » Campanella, Tommaso Philosophia sensibus demonstrata - p. 394

Campanella, Tommaso

Philosophia sensibus demonstrata


edi in via Aristotelis, sed alterum esse violentum, alterum naturale;
et quia sursum, inquit, est naturalis, circulatio ergo violenta; nec
aliter dicant si valere velint Aristotelis rationem. Ex his infero ro-
bur rationis nostrae principalis, quod si non esset naturalis et ex se
motus ignis, ab ipso nimirum calore ignis iam corruptus fuisset; et
quod dixerunt de motu supranaturali, fuit maxime fallax et Aristo-
teli discors valde. Sed quid mirum? num in hoc suos errores aperire
nolebant, ut faciunt in coeteris? Figmenta et mala, quibus fictioni-
bus et malis Aristotelis medentur, nonne in cunctis manifestant
abunde?
Respondens ad aliam Telesii rationem Marta, cur videlicet ignis
servatur motu, inquit quia est secundum naturam, non a natura. Sed
hoc satis reiectum est a nobis in via Aristotelis. Deinde dat causam,
qua in proprio loco immobilis est ignis; et ideo, inquit, quia si move-
retur, tunc ad id tenderet, ad quod haberet potentiam, quae cum de-
notet imperfectionem, tunc semper si moveretur a natura esset
imperfectus.
Infoelicissimum hercle esset coelum, si isthaec ratio vera esset,
quia semper movetur nec unquam propriam assequitur quietem et
perfectionem, sed semper manet in sui imperfectione. Itemque sicut
concedit ipse et sensus nobis testatur, ignis servatur motu, quem ha-
bet apud eos a corpore coelesti, et est ei oblectatio magna; non ergo
est in imperfectione propter motum, sed sua perfectio est motus, et
Averroes in 2 De coelo, textu 42, motum dicit esse perfectionem cor-
poris calidi, quo si privetur ignis extingueretur, ut alibi etiam
ostendit. Nam quomodo gauderet perpetuo motu ignis et in im-
perfectione simul perpetuo existeret, nemo sanae mentis imaginare
valet; et si ignis motu servatur et quiete corrumpitur, quomodo dum
est in motu est in imperfectione, et in quiete est perfectus, o deri-
dende homo? Et mirum quidem, aqua oceani, aer, ignis nusquam per-
venerunt ad perfectionem, sed semper in natura per motum conti-
nuum imperficientur et propria imperfectione gaudebunt; et quomodo
natura, sic ab Aristotele laudata, est in his improvida et oblita? Item
quo pacto spiritus vitalis bene calidus semper movetur, et ipsum cor


pagina successiva »
 
p. 394