BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Varro, Marcus Terentius - luogo non identificato » Campanella, Tommaso Philosophia sensibus demonstrata - p. 405

Campanella, Tommaso

Philosophia sensibus demonstrata


nam visibilitas, inquit, est propter colores in via Aristotelis; colores
autem luminosi alicuius sunt traditiones. At luminosum est
igneum; quod ex luce sint colores, est opinio Aristotelis, dum tractat
de iride; est etiam Platonis, Galeni, Anaximandri, Anaxagorae, Me-
trodori; nec aliud quispiam fingere potest. Plinius item, praestan-
tissimus philosophus, in 2 libro, capite 60: manifestum est, ait, colo-
rum varietatem mixtura nubium, aeris igniumque cum solis radiis fieri
;
et in capite 23 ponens stellas errantes et comatas igneas, etiam ali-
quam erraticarum comam posse sumere nuntiat; et in capite 16 cum
coeteris astrologis colores ignei Martem ponit, et ex interpositione
nubium colores variari; et in capite 27 in coelo apparuisse dicit colo-
res sanguineos et rubeos; et incendium inde advenisse, sicut Olym-
piadis centesimae septimae anno 3, cum rex Philippus Graeciam
quateret. Marta non credit Aristotelem illud dixisse, quo melius
sua inscitia fiat manifesta. Aristoteles quidem in 3 libro Meteororum,
capite 4, inquit: sicut ignis existens albus et fulgens rubeam flam-
mam et puniceam ostendit ex fumi commixtione, sic sol apparet, ait
puniceus per caliginem et fumum, ipse existens fulgidus et albus; et
paucis interiectis Aristoteles ex commixtione vaporum et nubium cum
solis luce colores iridis indagat; et in 1 Meteororum, capite 5, idem
manifestat de coloribus puniceis et rubeis et sanguineis aeris.
Averroes etiam inquit: sol et reliquae stellae cum ascendunt in aere
grosso sunt rubeae, et similiter apparet ignis rubeus mediante fumo,
et ubique idem declarat tam in 1 quam in 3 Averroes. Albertus
item in 3 Meteororum, tractatu 4, capite 2, hoc manifestat. Item
antiquis omnibus stellae comatae visae sunt eiusdem naturae cum coe-
lestibus, ut narrat Aristoteles, sicut Anaxagorae, Pythagorae, Stra-


pagina successiva »
 
p. 405