BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Ammonius Hermiae - In quinque voces Porphyrii commentarii » Campanella, Tommaso Philosophia sensibus demonstrata - p. 407

Campanella, Tommaso

Philosophia sensibus demonstrata


illius excludat possibilitatem. Et tamen immobilis ab eo decernitur
nec a diis posse moveri et gaudere quiete loci, in quo est. Et nunc
quomodo ad alienum (si detur) tenderet centrum, ipsa immobilis, ut
eo gaudeat et proprium cognatumque derelinquat? Numquid natu-
rae suae obliviscatur illiusque eam taedeat? At nobis ergo immobilis
de natura frigors intrinseca facta terra, ubicumque ponatur a Deo,
quiescere perpetuo videtur. Nec huius mundi elementa ad alios pro-
fluere dicat; nam quo ordine manent hic omnia, eodem manerent
semper et elementa alterius in altero. Numquid Deo sapientia et pro-
videntia deficit, ut id faciat? Sed Aristoteles assuevit illam abnegare
Deo, ideo temere loquitur. At mundi huius extera indagare, furor
est, ait Plinius; ideo si sint non quaero, sed esse posse non dubi-
to. Rationes aliae, quas ex Platone decerpsit, sunt probabiles modo
et unitatem mundi concludunt, sed pluralitatem possibilem minime
excludunt, ut patet in via veritatis edoctis; et quidem Aristoteles ubi
aliorum sententias sibi imponit, dignus, cui fides adhibeatur, appa-
ret; ubi profert suam, pessime locutus et falsus prorsus re vera cunc-
tis innotescit.
Mundum esse finitum, non Aristotelis rationibus coacti sed ve-
ritate et antiquorum illustrium testimonio edocti, esse asseveramus,
similis licet imaginationi videatur infinito. At coelum contrarium ha-
bere terram, et eius motum illius immobilitati contrarium esse, et
calorem coeli frigori terrae ex dictis supponentes, ad perscrutatio-
nem reverti oportet, utrum motus quales Aristoteli et mathematicis
apparent sint in coelorum orbibus.
Aristoteles itaque octo statuit coelos, non plures, in diversos di-
stinctos orbes, in 12 Metaphysicorum; at in 2 De coelo, textu 67, quae-
rit quare mobile primum plures et quasi infinitas habeat stellas, et
solvens stellarum coelum primum esse insinuat. Idque ascribunt
ei Graeci et Latini; et quoniam sub stellato septem planetae sunt,
sequitur ut ei octo sint coeli; et hoc dicit in 12 Metaphysicorum dum
non erraticae sphaerae dat motum unum, aliis plures. Et hoc posuit
Marta in principio disputationis huius; et nunc in fine sibi est con-
trarius, plures dans motus inerrabili, et duas super stellatum ponens


pagina successiva »
 
p. 407