BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plato - Phaedo » Campanella, Tommaso Philosophia sensibus demonstrata - p. 408

Campanella, Tommaso

Philosophia sensibus demonstrata


sphaeras; et cur non defendit in hoc deum suum Aristotelem, si erra-
re nequit? et si posuit, cur alibi sensata mendacia tuentur illi? Et
Ptolemaeus confutavit hanc Aristotelis positionem, et omnes Peri-
patetici dereliquerunt post haec eam; qui nihil speculatus opiniones
Eudoxi et Calippi supposuerit eas tamquam veras, id Albertus, di-
vus Thomas et Niphus ac alii omnes. Unde Averroes in textu 67 di-
cit se addidisse cur in orbe octavo, proximo primo orbi, sint plures
stellae et intentionem Ptolemaei non sectari.
Aristoteles quoque in textu 60 ponit solem immediate super or-
bem lunae, fallaci persuasus ratione; Ptolemaeus autem in 4 coe-
lo, et Ptolemaeum sequuntur omnes Peripatetici; et fuit antiqua opi-
nio Anaxagorae haec, ut ait divus Thomas, restituta a Ptolemaeo,
Aristarcho et Hipparcho, sicut narrat Simplicius. Et Albertus sol-
vit rationem Aristotelis reddens triplicem causam, qua sol non eclip-
setur a Mercurio et Venere.
Marta autem nescivit quod Aristoteles ponat solem in secunda
a nobis sphaera cum Platone; ideo ipse in quarta cum modernis astro-
logis ponit; et haec gratia confusionis ipsius scripsimus; scimus enim
philosophi non esse de his considerare, sed mathematica, scilicet de
pluralitate motuum, de sitibus stellarum et numeris sphaerarum; et
quae ab astrologis dicuntur, supponunt philosophi et reddunt cau-
sas. Quas ob res nec recte reprehendit Telesium Marta, quod nu-
merum sphaerarum non pertractaverit; namque Aristoteles quo-


pagina successiva »
 
p. 408