BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Symposium » Campanella, Tommaso Philosophia sensibus demonstrata - p. 46

Campanella, Tommaso

Philosophia sensibus demonstrata


sint in rebus summe est necesse et in primis entibus; et privatio sit
contrarium ignobile, scilicet frigus, et habitus contrarium nobile, sci-
licet calor, quod ipse infinities confessus est Aristoteles. Itaque Ari-
stotelis sententiam adducamus ad hoc et testimonia suorum et re-
probationes male interpretantium verba illius; deinde de materia tertio
principio iuxta nostram et antiquorum adducamus scientiam. At prius,
ut sententia Aristotelis elucescat, unde sumpta est, antiquiorum de
contrariis dicta exponamus.
Principia omnium Stoici posuere Deum et materiam; Deum au-
tem dixere esse ignem per rerum generationes ratione quadam pro-
cedentem, ut testatur Galenus in libro De historia philosophica; et
materiam, ut existimare licet, intellexerunt terram, quae omnibus sup-
ponitur generabilibus. Empedocles vero et si quatuor posuit prima
corpora, duobus tamen usus est contrariis circa illorum generationes,
lite scilicet et amicitia, quae quidem sunt congregatio et disgre-
gatio, quarum quaelibet altera a calore fit, altera a frigore; calor
enim omnia disgregat et generat, frigus congregat et caloris opera va-
stat; et sic ubi sol oppugnat terram, ibi lis et generatio; ubi ipsa re-
stauratur amicitia, est et corruptio. Democritus insinuavit solidum
et inane esse rerum primordia; per solidum autem terram intellexis-
se videtur, vel frigus omnia costringens ac solidans, per inane rarum
coelum, quod propter invisibilitatem esse videtur vacuum; quaecum-
que enim summe corripit calor invisilia agit et quasi inania; et ex mu-
tuo congresso horum sortiri putavit materiam differentias figurae,
positionis et ordinis, ut testatur Aristoteles in 8 Metaphysicorum, textu
5. Anaxagoras chaos, hoc est materiam statuit principium (et cum
eo Anaximander, licet falso alii eius interpretentur verba) ex qua
omnia mens divina eduxit per segregationem et congregationem (hoc
est per opus caloris et frigoris; nos enim et Moyses sic descripsi-
mus rerum principia); at postea ad particularium factiones non uti-
tur mente Dei nisi in prima actione universali; et bene quidem, quia


pagina successiva »
 
p. 46