BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Timaeus » Campanella, Tommaso Philosophia sensibus demonstrata - p. 47

Campanella, Tommaso

Philosophia sensibus demonstrata


Deus omnia in principio creavit semel; nunc autem a creatis princi-
piis, a segregante scilicet et congregante, omnia generantur et sub
diversis esse et speciebus manifestantur. Quas ob res non bene So-
crates reprehendit Anaxagoram in Phaedone Platonis, siquidem eo-
dem modo describendi in Timaeo usus est Plato. Is enim proprie
principia constituit Deum et mentem eius ac simulacrum divinum,
omnium ideam, primo autem ipsius Dei imaginem, unde processit
coelum et terra, ex quo ideae in anima mundi propagatae sunt; ex
hac in natura, ex natura in materia, ad coius transmutationem Plato
post haec utitur solo calore et frigore, cunctis discriminum differen-
tiarum, magnitudinum figurarumque omissam faciens mentem, sed
his in elementis appositis incumbens, humido et sicco non saepe. Ti-
maeus vero, conterraneus noster, eadem dixit quae Plato, eius disci-
pulus; et Hippo, alter Reginus, calore usus est et frigore principiis,
hunc ponens in igne, licet male posuerit alterum, scilicet frigus in
aqua. Si qui vero posuerunt corpus unum, ut Tales aquam, Heracli-
tus Hippasius ignem, et Diogenes aerem divinitate affectum, non
negarunt contrarietatem principiorum; per rarum enim et densum
omnia generabant, significantes contrarias formas, ut dicit
Simplicius. Aristoteles autem satis diminute horum sententias pro-
fert. Hi enim inspicientes omnium formam esse calorem in tenui ma-
teria, praesertim in animalibus, aerem vel ignem statuerunt princi-
pium informativum sicut nos, non negantes contrarium, quod huius
actionem retardet; et ipse Aristoteles insinuavit rarum et densum po-
suisse antiquos tamquam formas contrarias in 1 Physicorum; et in 8
inquit: omnium passionum principium est densitas et raritas; et gra-
ve namque et leve, molle et dorum, calidum et frigidum densitates
esse videntur; densitas autem et raritas congregatio et disgregatio sunt,
secundum quas generatio et corroptio dicitur substantiarum. Et sic,
credo, Plato magnum et parvum posuit ex parte materiae, at varietas
intelligitur apud ipsum ex formis; densans enim frigus facit parvum,
et rarefaciens calor magnum in eadem mole, ut videtur Plotinus


pagina successiva »
 
p. 47