BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Parmenides - Testimonia » Campanella, Tommaso Philosophia sensibus demonstrata - p. 448

Campanella, Tommaso

Philosophia sensibus demonstrata


Quod dicitur de his sanctis theologis et ecclesia nihil concludit;
hi enim philosophorum sectati sunt opiniones in his, quae pertinent
ad physicas artes, et loquentes in theologia supposuerunt eas, nihil
curantes num sic an non sint. Sancta autem ecclesia, quae Spiritu
Sancto regitur, ut errare nequeat, nil unquam determinavit; haec enim
non sunt fidei sed physicae scientiae, quam non curat, nec quidquam
unquam in sacris Conciliis aut ordinationibus decrevit quod si repe-
riatur in scriptis theologorum nil mirum; multa enim quae theologi
scripserunt deleta sunt a sacrosancta ecclesia. Et divus Augustinus,
ecclesiae lumen, ipsemet suae doctrinae Retractationes adiecit; et Lac-
tantius Firmianus, quem adducit, in multis est reprobatus, tam theo-
logicis quam physicis, ut tabula de erroribus suis inscripta testatur.
Divinae autem literae, quae non errant, coelum et terram statuunt
principia; in principio, inquit Moyses, creavit Deus coelum et ter-
ram; et David de principiis loquens mundi coeli et terrae modo ubi-
que meminit, simulque prophetae omnes. Et si ecclesia interdum di-
cat: distinxit Deus quatuor elementa, quatuor tempora et qualitates
quatuor, ut dicit homuncio (quod nunquam vidi) non ex intento lo-
quitur, sed ex acceptis a philosophis. Praesertim vero utitur quatuor
temporibus, quae minime negamus, sed summe esse volumus; at a
sole esse et fieri contendimus, et astrologi ac sacrae literae id docent.
Nam dicitur in Genesi quod fecit luminaria Deus, ut sint signa tem-
porum, et mirabiliter pro nobis exponit Picus; et Plato idem sen-
tit in Timaeo loquens de sole et planetis. Et si Hippocrates et Ga-
lenus quandoque tempora elementis correspondere dicant, est ubi Ga-
lenus solem temporum ponat auctorem, ut in 3 De diebus criticis et
alibi. De qualitatibus, num quatuor sint et primae omnes, nihil
dictum invenio; nam quid haec ad ecclesiam? Et si multa elementa
vocet, hoc est nihil. Plura enim sunt elementa vocata, etiam literae,
quae compositionem syllabarum intrant et argentum phyalae: de sensu
autem, quo nos elementa accipimus primaque corpora, nihil ad ip-
sum; non enim vult destruere positiones philosophorum nisi quae fi-
dem oppugnant Christi. Quin doctrinam Telesii imprimendam de-
crevit, tamquam fidei nihil auferentem nec incommodam; quas ob
res hic homo ecclesiae rectores ac ministros ignorantiae vel negligen-


pagina successiva »
 
p. 448