BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Vergilius Maro, Publius - Aeneis » Boccaccio, Giovanni Geneologia degli Dei - p. 163v » Theaetetus » Campanella, Tommaso Philosophia sensibus demonstrata - p. 51

Campanella, Tommaso

Philosophia sensibus demonstrata


va, non quod posuerint privationem non ens, sed quia utrumque ens,
sicut Parmenides calidum et frigidum, et simul alii. Nam ipse dicit
in textu 78 antiquos non cognovisse privationem, quod est non ens
ibi Aristoteli fugienti argumenta priscorum; laudat quidem quod di-
xerint esse contraria activa omnes, sed vituperat eos, qui posuere po-
steriora et qui continentiora. Sed quoniam non sunt eadem contra-
ria eiusdem seriei Aristoteli, sed quodammodo disparata (album enim
et nigrum ponit principia colorum, dulce et amarum saporum forma-
lia) deducit omnia ad prima principia duo, non per generationem quod
fiant ab eis, sed per analogiam et comparationem quandam sicque
omnia ad substantiam; et in entibus principia ponit, ubi non innote-
scit nec est vere forma eiusdemque contrarium, ut in artificiatis et
moralibus; ideoque appellat domum alterum alterumque non domum
contrariorum, sed intelligit, ut ait, per haec dispositiones directe con-
trarias quamvis innominatas; et musicum non ex quolibet immusico,
inquit, fit sed ex habente musicae privationem, hoc est contrario,
sicut non fit album ex quolibet non albo sed ex habente privationem
albi, hoc est ex nigro, et calidum ex frigido; itaque volens Ari-
stoteles cuiuslibet seriei principia uno nomine vocari, veluti imper-
fectum eorum alterum activum videns privationem vocavit, et quod-
libet imperfectum vocat privationem, sicut nigrum, frigidum, grave,
terram; et quodlibet perfectum vocat habitum, sicut album, calidum,
leve, ignem, lucem; sed tamen ambo activa. Unde in 12 Metaphysico-
rum
ponit analogiam principiorum, et omne contrarium perfectum
appellat habitum et formam, imperfectumque omne in qualibet serie
privationem. Elementa igitur, inquit, omnium non sunt eadem et sunt,
sicut dicimus eadem uno modo, hoc est per analogiam, ait exponens
Averroes; et Aphrodisaeus, et non sunt eadem alio modo, hoc est,
inquiunt, simpliciter. Ut elementa corporum sensibilium, quod est
sicut forma est calidum, alio autem modo frigidum ut privatio; ma-
teria autem est quod est in potentia duo primum per se. Substantia
vero est ipsa, et quae sunt ex ipsis, quorum sunt haec principia, et
si aliquid fit unum ex calido et frigido, ut os et caro, quod enim fit
necesse est sit aliud ab eis. Ubi substantias corporum sensibilium,
hoc est elementorum (sic enim vocat ignem, aerem, aquam et terram


pagina successiva »
 
p. 51