BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Lucretius Carus, Titus - De rerum natura » Campanella, Tommaso Philosophia sensibus demonstrata - p. 491

Campanella, Tommaso

Philosophia sensibus demonstrata


naturam aquae dicentes infrigidare et tussim facere frigore ambien-
tis, et quia minus est calida, humorem quoque flegmaticum efficit,
qui nobis calidus est exiliter ut aqua. Videmus quoque quod minus
calida se vel aeque paulove magis auget, generat calore suo. Unde
Theophrastus in 1 libro De historia plantarum, capite 7, quaedam,
inquit,
sunt plantarum, quae nonnisi in aqua vivere possunt
. Et na-
turaliter fovet herbas plantasque, animalia aquatilia et augmentat,
teste eodem 2 libro De causis plantarum, capite 1, 7 et 8, ubi quas-
dam plantas quoque frigidis opus habere aquis docet; et Aristoteles
cocodrillos calefacere noctu dicit. Item nos frigore maximo cor-
repti, et fortiore eo quod est in aqua (reperiri enim tale non est ab-
surdum nobis si est Peripateticis; nam quod aquam gelat est fortius)
apponentes manus aquis, non tamen glaciatis, exilem experimur nos
foventem calorem. Et alia sunt experimenta multa et rationes sensa-
tae, quae dicemus. Si enim summe frigida esset, gelaret sanguinem
animalium, perimeret pisces essetque glacies semper congelata aqua
ipsa; ergo est admixta calori, et nativo; remissio enim fit admixtione
contrarii apud Peripateticos. Nativo quidem dico; quoniam naturale
est aquae non esse gelatam; ipsa enim natura est humida et liquida,
per accidens glaciata et contra naturam, ut dicit Aristoteles in libro
2 De partibus animalium; at aquae universitatem ex actionibus et pro-
priis calidam esse expertus est Aristoteles. Patet ergo quod et quo-
modo ex sui opere innotescat calor aquae, ut sileat Marta, qui affec-
tiones manuum tantum, et sine consideratione factas, ab aqua percipit.
Praeterea, ait, saltem in instante suae generationis esset cali-
da; et ego vidi in montibus ipsam fieri et erat frigidissima.
Dicimus quod semper est calida aqua, sed non valenter opera-
tiones caloris manifestat, tunc quia ex tunc frigore obtegitur, tum
quia calidiores sumus nos. At in 1 Meteororum ab Alberto declaratur
bene calida esse materia pluviae et impressionum aquosarum, quin
calidas ipsas e coelo descendere docet, quapropter quando pluit mi-
nus frigescimus.


pagina successiva »
 
p. 491