BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Galenus, Claudius - De febrium differentiis » Campanella, Tommaso Philosophia sensibus demonstrata - p. 495

Campanella, Tommaso

Philosophia sensibus demonstrata


aere ambiente contentus, ex mari ac terra concernit concoquens at-
que constituit. Si ex ovis fiunt, clarum est quod incumbans calo-
rem modo indit. Et Aristoteles in libro 3 De generatione animalium,
capite 2: terra calore suo concoquit ova, et quae incubant hoc idem
faciunt; adhibent enim suum calorem. Si ex semine, etiam a calore
est eorum generatio; et Aristoteles docet in 2 De generatione anima-
lium
, capite 3: inest, inquiens, in omnium semine quod calor voca-
tur. Item generatio omnis fit a calore et frigore, activis principiis,
ut dicitur in 4 Meteorologicorum; sed a frigore per accidens, ut di-
cunt Averroes et Albertus; ergo pisces cum generentur calidi
erunt.
Item nutriuntur; nutritio autem fit a calore invertente nutrimen-
tum, ut Aristoteles in allegatis, in 2 De anima et 4 Meteorologicorum,
1 De generatione et millies docet. Item vivunt pisces, igitur cali-
di. Vita enim, ut dicit Aristoteles in libro De morte et vita, est per-
mansio caloris nativi, et in libro De longitudine et brevitate vitae tam-
diu vivere docet animalia quamdiu et humorem in se habent. Un-
de Averroes inquit: animalia marina sunt longioris vitae quam agre-
stia, quia aqua marina calida est et humida. Causa autem conservans
animalia est dominium caliditatis et humiditatis in sua complexione
et activarum super passivas. Et in 2 De partibus animalium, capite
4, Aristoteles nedum calida putat aquatilia, sed disceptat num sint
calidiora terrestribus. Nonnullis enim, inquit, aquatilia terrestribus
esse calidiora placet argumento quod naturae frigiditas calore natu-
rae eorum compensetur; et determinat tandem quod uno modo sint
calidiora. Theophrastus testatur etiam in 1 De causis plantarum
quod aquatilia sint calidiora, tam animalia quam plantae, terrestri-
bus; etenim in capite 21 Empedoclem testatur et Menestorem, di-
centes aquatilia quoniam servantur in aquis frigidis et resistunt calo-
re suo esse calidiora; item quia sunt foecundiora et germinant citius,
calida maxime esse debeant. Et quia Theophrastus in capite sequenti
simile a simili contra augeri decernit, coniicere poterat aquas esse


pagina successiva »
 
p. 495