BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Varro, Marcus Terentius - luogo non identificato » Campanella, Tommaso Philosophia sensibus demonstrata - p. 496

Campanella, Tommaso

Philosophia sensibus demonstrata


calidas. Nam nihil ipse circa hoc decernit; nam in sequenti libro, ca-
pite 1, pinguescere terram et foecundas reddi plantas ob nivium co-
piam et a gelu indurari determinat. Et de his multa dat inditia
caloris aquae, nusquam usus calore illius aperte.
Praeterea animalia respirant, ut refrigerent calorem naturalem cor-
dis, ne suffocentur, teste Aristotele in libro De respiratione et de mor-
te et vita
, unde inquit: principium quidem vitae deficit habentibus
pulmonem, cum non refrigeratur calidum. Unde, inquit, quando ha-
bentibus pulmonem, ut sunt terrestria, indurescit pulmo, vel haben-
tibus branchias loco pulmonis, unde pisces sunt, indurescunt et non
possunt elevari, tandem facta intensione marcescit ignis et
pereunt. At pisces multi, ut ibi dicitur, aere refrigerant calorem,
ut sunt crustacea et polypi, quibus modicum aeris, ait, sufficiens est
ad multum tempus, aliis sufficit aqua per branchias hausta. Idem di-
cit in libro 3 De partibus animalium, capite 6, ubi delphinus, inquit,
balena et cete aere refrigerant calorem et omnia quae restant. Alios
vero non indigere respiratione aeris, quia non tantum habent calo-
rem, sed omnes aqua refrigerare. Plinius autem in 9 libro Histo-
riae Naturalis
, capite 7, omnes pisces respirare arbitratur, et respon-
dens ad Aristotelem, dicentem quod non omnes emergunt super aquas
ut respirent, ait: in aquas penetrare hunc vitalem halitum quis mire-
tur
? Nam densiorem penetrat terram, ut respirent animalia intra ha-
bitantia, ut talpae.
Plato etiam in fine Timaei deos prohibuisse piscibus respiratio-
nem docet, sed modicam modo donasse. Igitur pisces omnes ca-
lidi his rationibus erunt; ergo aquam calidam esse summe est necesse.


pagina successiva »
 
p. 496