BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Ammonius Hermiae - In quinque voces Porphyrii commentarii » Campanella, Tommaso Philosophia sensibus demonstrata - p. 501

Campanella, Tommaso

Philosophia sensibus demonstrata


non autem semper ut terra omnino. Quod Plinius in libro 2, capi-
te 108, ostendit: in Commagenes, inquiens, urbe Samosata stagnum
est emittens limum flagrantem; tactus ignis eius sequitur fugientem;
sic defendere muros oppugnante Lucullo, flagrabatque miles armis
suis; aquis etiam accenditur; terra tantum restingui experimenta do-
cuere.
Et in capite 110: flagrat in Phaselitis, inquit, mons Chimaera,
et quidem immortali diebus ac noctibus flamma; ignem eius accendi
aqua; extingui vero terra aut caeno Cnidius Ctesias tradit. Et in Ly-
cia Ephaesti montes flagrant adeo ut lapides quoque rivorum et are-
nae in aquis ardeant aliturque ignis ille pluviis.
Et in capite sequenti
multos ignes pluviis augeri et in medio mari ardere docet. Ex qui-
bus opinionem sensatam bene firmam quisque diiudicet. Terra ergo
de sui natura non solum per suffocationem, et aqua suffocando ex-
tinguit ignem, si in mediis urit aquis lapides et eis nutritur in his
dictis locis.
Sed, ait Marta, si esset calida, definiretur quod sit apta calefa-
cere, cum definitio iuxta propriam rei naturam sit assignanda; nec
hyeme calefieremus igne sed bibendo aquam. Sic laboret quis febre,
ex potione aquae augebitur frigus et fiet mors. Nec id facit alieno
frigore; nihil enim operatur per naturam alterius.
Despiciendus quidem videtur homo, qui putet ex hoc quod
quippiam sit calidum, diffiniendum esse quod sit natum calefacere.
Nos siquidem naturam rei intrinsecam compositionem ex materia et
forma consideramus et verbis plurimis explicamus. Diffinitio vero
quaedam oratiuncula est perstringens ea, quae longo tempore adin-
venimus de natura rei: quam nec omnibus naturalibus, sed vel pau-
cis vel nullis dedit Aristoteles. Consideramus enim quod aquas, me-
teorologica ac elementa et ipsum coelum non diffinivit breviter, sed
rationibus eorum naturam investigavit, et cui primo quaepiam actio
competit, ei illam attribuere consuevit. Calefacere autem primo est


pagina successiva »
 
p. 501