BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Orpheus - Hymni » Campanella, Tommaso Philosophia sensibus demonstrata - p. 516

Campanella, Tommaso

Philosophia sensibus demonstrata


Et sal itidem ex fluoribus fit terrestribus, sicut declarat Telesius,
et non ex aqua, nisi grossa et pingui, qualis est marina, cuius partes
vi solis vel ignis elapsae fuere. Et Aristoteles in Problematum sectio-
ne 24, quaestione 11, quaerens cur aquas calidis potius quam frigidis
lapides concrescant, inquit, quia lapis defectu humoris consistit ca-
loreque potius quam frigore humor deficit et lapidescit calore, ut Em-
pedocles dixit, lapides et saxa ferventium aquarum opera conficit.
Ubi Aristoteles per defectum humoris intellegit quod ab calore par-
tes humidiores et tenuiores educuntur et deficit in illo subiecto hu-
mor; nam partes grossae remanent solae. Et inquit, vel quia solum
calor elapidat (idest, intellige, educit partes subtiles) et concrescere
facit grossas in lapidem; sed frigus, ait, etiam humorem nimio gelu
absumendo indurat et facit lapidem, idest non educit illum humo-
rem partesque subtiles, quae Aristoteli humidae sunt, sed omnes ge-
lat et tardat magis quam calor ut conficiat lapidem. Quas ob res
non queat concludere Marta quod calor aquam faciat minus aquam
ex hoc quod indurat; facit enim hoc per accidens, tum quia quamdiu
calor in ipsam agit semper est magis aqua, fluida nimirum, liquida
et humida, sed destituta calore et partibus tenuibus concrescit in du-
ram molem. At praesentia frigoris semper fit dura, immobilis densa-
que, et per calorem redit in propriam naturam, scilicet fit mobilis,
tenuis humidaque. Nec quomodo calor educat formam lapidis scivit.
Quod nec dicere potest: in prima enim disputatione dixit frigidum
natura esse marmor, cuius forma si fit a calore, calidum ipsum sit
oportet.
Ad aliam, inquit, quod aqua servatur motu, qui tamen non est
tantum calidorum proprius sed frigidorum etiam; et in calidis est causa
caloris, in frigidis vero frigoris.
Nos autem motum caloris operationem esse alibi diffuse proba-
vimus, at nunc solo sensu contenti id ostendimus. Videmus enim quod
quaecumque calor exuperat, ea tenuia et mobilia facit; quae autem
frigus, dura et immobilia; et quoniam aquae marinae et fluviales mo-
ventur semper et labuntur, sicut aer et ignis, calidae sint oportet;
privatae enim motu putrefiunt. Et summum item frigus eas gelat et
immobiles facit; igitur in his calor est causa motus, quomodolibet


pagina successiva »
 
p. 516