BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, 2 Cor » Campanella, Tommaso Philosophia sensibus demonstrata - p. 524

Campanella, Tommaso

Philosophia sensibus demonstrata


et toto coelo in 2 De generatione animalium, capite 3. Et de hoc
spiritu, omnia informante, forsan ait David: emitte spiritum tuum
et creabuntur; omnia enim ipso calore generantur, et renovabis fa-
ciem terrae, eo quod animalia et plantae orientur; sed si auferas, in-
quit, spiritum eorum deficient et turbabuntur. Aqua ergo ipsa
quoque calida est Ficino per hunc spiritum suscepitque vim produ-
cendi. Et ideo inquit postea Moyses: producant aquae reptile ani-
mae viventis
. At aquae, si natura fuissent frigidae, non possent
producere animalia, nec terra germinaret herbam virentem, ut ibi di-
citur, nisi calor oppugnaret spiritusque calidus informaret semivic-
tam molem. Nam quae fiunt manifeste pisces et plantae calidi sunt,
ut dictum est. Et addimus quod Theophrastus inquit in libro 1 De
historia plantarum
, capitulo tertio: omnes plantae humorem calorem-
que sibi insitum quendam habent, quae cum deficere incoepere se-
necta diminutioque consequitur
. A calore ergo vim producendi
habet aqua, et calor terram concinnat in materiam entium ipsaque
producit quia materiam praestat, et spiritus in ea inclusus a sole gignit.
Et hinc appareat quod generatio non fit per commixtionem, si-
cut Peripatetici arbitrantur, sed per eductionem factam a calore, se
ipsum generante. Moyses enim inquit: producant aquae reptilia et
terra herbam virentem; non autem commisceantur elementa et for-
mentur mixta ex contrariis; et sic fiat nunc oportet generatio. Nam
primi opificis causae genitrices modum imitantur et Dei vivifico ca-
lore haec exordium accepisse certum est, et inde modum eundem ge-
nerandi servasse.
At ad aquam redeuntes dicimus illam secundum esse corpus; cum
secundis enim enumeratur ibi manifestum esse ipsumque nimirum
mare. Nam dicitur Deus congregasse aquas in locum unum et appel-
lasse illas maria. Signum ergo est quod terra omnia continebat di-
spersa in immensitate suae crassae molis et ideo non apparebat ari-
da; etenim commixtae erant partes crassiores cum tenuioribus, quae
factae sunt aquae: at summus opifex sequestravit a terra subtiles partes
in locum unum, quas appellavit maria, ut ibi fiant aquatilia propter
ornamentum universi; et inde apparuit arida siccaque reliqua portio.
Et sic intelligitur: circumdedi mare terminis meis, ut significaret


pagina successiva »
 
p. 524