BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Seneca, Lucius Annaeus - Medea » Campanella, Tommaso Philosophia sensibus demonstrata - p. 528

Campanella, Tommaso

Philosophia sensibus demonstrata


nunquam; nam cum coelo intelliguntur. Et si Concilia sacra dum prae-
cipiunt nos aqua baptizari, appellant ipsam elementum, sequuntur
modum famosum loquendi huius temporis, non autem praecipiunt
credendam esse elementum de fide christiana. At si in baptismate
fit regeneratio, cum generatio non fiat absque calore, omnium con-
sensu, dignum est ut aqua sit calida. Dixit enim praeterea Ioannes:
Ille vos baptizabit spiritu sancto et igni; et quia spiritus sanctus igneus
est dictus in scripturis et vim generandi infundit aquis, dignum est
ut sint calidae naturaliter. Probabile sane est, cum Deus tam
apud philosophos, praecipue Stoicos (de quorum numero est Cice-
ro, qui in 2 De natura deorum aquas natura calidas ex effusione, li-
quiditate et calore, quem agitatione sumunt, et tepore maris et quia
frigore corrumpuntur demonstrat abunde et coelum esse igneum do-
cet, Cleanthis testimonio, et visu ac tactu, sicut Plato) quam apud
theologos Deus igni assimiletur consumenti, et spiritus sanctus,
abluens peccata in baptismate, in specie ignis nominetur, sicut et Apo-
stolis apparuit, et omnes operationes eius veluti igne fiant, quod aqua
abluens extrinsece in signum intrinsecae ablutionis, factae ab igne
spiritus sancti, qui et ipse cooperatur in aquis, sic calida et vivificati-
va ac fecunda generatrixque, non autem frigida et mortificativa ste-
rilisque, veluti est si summe frigida ponatur. Quas ob res sacrae lite-
rae non sunt magis pro illis quam pro nobis, quin directe nobis suf-
fragantur. Et Aristoteles circa divina longe erravit, ut fatentur fide
coacti, sicut magis in naturalibus, at illud effugiunt.
Sed intueamur quid dicat homo ad rationes Telesii; nam. for-
san si continget nobis, ut spero, theologice examinare doctrinam Te-
lesii ex litteris divinis confirmabimus illam, easque cum doctrina Pla-
tonis et Telesii exponemus, ut eradamus fictiones Aristotelis ex in-
terpretatione sacrae scripturae.
At Marta, desperans tandem quid dicat, aliud ad rationes Te-
lesii adducit quod Telesius reprobavit, nempe fieri aquam maris sal-
sam et amaram ex commixtione exhalationis siccae calidaeque, cum
pluviis delapsae. Quae exhalatio excrementum est terrae remanens


pagina successiva »
 
p. 528