BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plato - Epinomis » Campanella, Tommaso Philosophia sensibus demonstrata - p. 62

Campanella, Tommaso

Philosophia sensibus demonstrata


ri, at non in facto esse. Sed Simplicius est sibi contrarius; namque
in textu 73 dicit quod privatio non componit nec per se nec per acci-
dens, et hoc probatur esse verissimum, quia quod non est nullo modo
componit nullo modo. Praeterea qui dicunt eam non esse principium
in facto esse coelementare contradicunt Aristoteli, deo suo, qui sic
statuit, esse duo principia activa in substantiis, sicut album et nigrum
in coloribus faciendis; sed hoc faciunt per sui commixtionem, ut di-
cit in 1 Physicorum et alibi; ergo privatio est principium componens
Aristoteli et non minus privationem quam materiam ac formam ele-
mentum vocavit, ut in adductis eius verbis paulo ante patuit. Et qui-
dem in 1 et 2 De generatione duo contraria vel plura generari per sui
commixtionem docuit; ut si calidum, frigidum, humidum et siccum
refrangantur, secunda efficiant entia; et frigus Aristoteli est priva-
tio, sicut dixit in 1 De generatione, textu 18, et in 2, textu 32; cali-
dum vero forma; ergo privatio componit Aristoteli, quippe cui omnia
fiunt ex elementis commixtis, quorum duo sunt privationes, quia igno-
biles, ut dicebat Averroes cum Aristotele in 12 Metaphysicorum, tex-
tu 22, ubi carnes et ossa ex habitu, scilicet calore et privatione, idest
frigore, commixtis fieri statuere; idem in libro De partibus animalium;
et privationem componere aperte docuit in 2 De generatione, textu
allegato, ubi Ioannes Grammaticus: contrarium, ait, deterius priva-
tionem esse dictum est pluries, sicut nigrum albi; et divus Tho-
mas: semper, ait, privatio associatur alteri contrario. Itaque si il-
lud contrarium componit refractum, privatio refracta quoque com-
ponit et ens activum est Aristoteli componensque; nihil ergo dicunt
de se ipsis Peripatetici. Et privatio Aristoteli est contrarium miscens,
ubi fiunt media, alterumque elementum; Alexander enim et Aristo-
teles sicut caetera elementa ipsam vocant; at quando sit alterum ele-
mentorum, non miscet; puta, si fiat ignis ex terra, in igne non stat
frigus, sed bene in planta, si fiat; non sic nobis et Telesio, ut in di-
sputatione de mixtis demonstrabimus. Praeterea Aristoteles in 2 Phy-
sicorum
, textu 15: privatio, inquit, est natura, quia est quodammodo


pagina successiva »
 
p. 62