BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Ecl » Campanella, Tommaso Philosophia sensibus demonstrata - p. 610

Campanella, Tommaso

Philosophia sensibus demonstrata


Quatuor igitur elementa ad entium factiones adducens Aristo-
teles aliorum praestigiis captus videtur, quorum verba transcripsit,
nulla quidem vera coactus ratione nulloque argumento re verum con-
cludente soluto; quomodo enim ex eis mixta componantur non est
facile fingere, nedum demonstrare impossibile, ut amplius sequens
quoque manifestabit sermo. Ratio itidem, quam ponit in 2 De ge-
neratione
, textu 50, longe aegerrima apparet absurdaque, sicut Tele-
sius in 3 libro, capite 41, manifestat, quam et Galenus adducere vi-
detur et ipse Hyppocratis amore deceptus. Ideo enim, aiunt, mixtis
et animalibus quatuor insunt elementa, quia ex eis nutriuntur; nam
etiam plantae nutriuntur aqua, terrae commixta; nutrimentum au-
tem fit a calore, videlicet aeris ignisque.
Nihil dicit haec ratio. Nutriuntur enim plantae sola terra emol-
lita a sole ductaque in succum, a quo planta constituta est nutrita-
que; aqua autem id praestat, ut terra sicca laxetur magis eius com-
mixtione et promptius in succum magisque agatur. Quod inde pa-
teat (licet aquae, succo viciniores cum sint, alimento deserviant) quod
plantae aridis in locis, ubi nullae fiunt pluviae, nutriuntur, nec aqua
in cavernis terrae illius inexistit; nam pluvia, si quando est, absumi-
tur repente nec colligitur; vel in ipsa aestate nutriuntur plantae, quia
sol partes terrae in succum interius agit, quem non elevat; ast ubi
ardentissimus est, ut partem emollitam attenuet et elevet, arent plan-
tae. Ideoque terram fodiunt agricolae, ut aditus detur solis actio-
ni, qui terram emolliat in radicibus arboris, inquit Telesius. At
Theophrastus in 3 De causis plantarum libro, capite 14, fossionem
prodesse omnibus in diversis diversos effectus producentem
insinuat. Siccum quidem solum humefacit; nam aer humo permix-
tus subintrans vaporatum praebet quendam humorem, et alimoniam
efficit, quocirca solum squalidum ac fiticulosum fodere agitareque
saepe oportet. Uliginosis et palustribus fossio prodest plurimum cum
ea tollat quae succum auferunt. Recte ergo Telesius inquit quod ari-
dis in locis fiunt plantae et nutriuntur a sole succum suggerente in-
tusque gignente, et Theophrastus idem in eo libro manifestat; omnia
itaque sunt a sole et terra, et augmentum et generatio plantarum a


pagina successiva »
 
p. 610