BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plato - Gorgias » Campanella, Tommaso Philosophia sensibus demonstrata - p. 640

Campanella, Tommaso

Philosophia sensibus demonstrata


illa distantia non est causa per se positiva, ut Niphus exponens ibi
probat; nam frigus per se intenditur a natura, quia terra ab eo est
constituta, itaque et debetur ei propria causa. Cuiusmodi etiam ex-
ponendum est dictum Marsilii cum inquit, de mente Plotini, quod
siccitas et frigus fiant per distantias ad coelum. Et Alexander
Aphrodisaeus, ut recitat Simplicius in 1 De coelo, commento 22: se-
cundum naturam magis, inquit, contraria est igni terra quam aqua;
aqua vero secundum ambas qualitates. Et quia apud eum, sicut et
nos, calor et frigus sunt substantiae elementorum, nil dubitandum
est quod velit frigus effundi a terra, substantialiter frigida, et per
consequens omnino igni contraria.
At ipse fingebat pro Aristotele omnibus igitur de causis et in ul-
timo remotionis contraria cum sint calor et frigus, a contrariis causis
derivata sint oportet, et non a modis eiusdem diversis; cuius diver-
satio nihil variet nec causandi modum alterum inferat. Ut multum
inscii, velut credo, praestigiis capti idcirco et positionis tenaces Peri-
patetici appareant, qui non perceperint ab eodem utrumque non
fieri, vel non dixerint. Nec enim imaginatione capi possit, quo fiant
pacto, et ipsi saepe praedicant et modum, quem dedit Aristoteles,
fallacem intuiti et sibi et sensui contrarium, tenaces falsae positio-
nis, nil tamen recusaverint illum. Verum notandum quod responsio
Martae est unum dictum rescriptum verbaliter ab Alberto in 2 De
generatione
, tractatu 3, capite 4, nil faciens ad rem; sed ignorans
quid diceret Marta, ne vacuus videatur, illius Doctoris verbum re-
scripsit.
Telesius in 2 minoris, capite 25, et 4 maioris, capite 4, diluens
quae sequuntur, in errore Aristotelis inquit quod sol nec recedendo
est causa corruptionis, nec accedendo generationis; non enim gene-
rat maxime ibi, ubi maxime directus fit, et in singulis terris non ma-


pagina successiva »
 
p. 640