BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, 2 Cor » Campanella, Tommaso Philosophia sensibus demonstrata - p. 653

Campanella, Tommaso

Philosophia sensibus demonstrata


Per magnum arbitratus opus Aristoteles quod coelum alienae na-
turae ab his inferioribus primus adinvenerit, et iuxta propria decre-
ta de unaquaque re diiudicans, sibi contrarius passim, quin sapien-
tiae divinae aemulator visus est. Quod enim Deus optimus maximus
esse et operari unicuique dedit diversiore modo indendum fuisse de-
cernit; quin semper fuisse supponit; Deique actionem primam negans
ac munus illud imponens Deo, ut nimirum coelum trahat, ipse veluti
victor, qui Deo providentiam, omnipotentiam, libertatem ac omnium
intelligentiam subtraxerit, cuncta componit Aristoteles suo modo con-
stituitque. Et ipsum in primis coelum non igneum esse statuens, quale
Deus manifeste esse voluit et nostris exposuit sensibus, calorem sci-
licet et lucem, quales ab igne indi percipientibus, quin Moysen ali-
quando de columna ignea allocutus: e coelo, inquit, tibi locutus sum,
tamquam videlicet ex propria sede; cuius tamen contrarium Aristo-
teles patefacit, ipsum mentiri veluti demonstrans, nobilius quid dan-
dum esse decernens coelo, auferens illud, quo nobilius in materiali-
bus naturis non creavit Deus. Cuius nobilitatem et virtutem agno-
scens Numa Pompilius, romanus imperator, ipsum observari in tem-
plis ab inviolatis mulieribus decrevit, tamquam totius generationis
et vitae exordium; quod intellexisse credo a Pythagora, quem audi-
vit apud Crotonem, teste Plutarco et Ovidio. Stoici insuper, teste
Galeno, Deum ignem arte praeditum rationeque et via ad mundi ge-
nerationem procedentem, atque omnes rerum omnium rationes con-
tinentem, quibus universa facto eveniunt, esse pronuntiant. Et ip-
sum item spiritum calidum universo infusum pro diversitate mate-
riae diversas sortientem appellationes, Deum fatentur et solem ac stel-
las Deos dicunt, quia ignei. Et Plotinus cum Ficino verbum Dei
ignem dicit seu animae mundi, ex quo constituitur coelum et uni-


pagina successiva »
 
p. 653