BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Iamblichus - De mysteriis » Campanella, Tommaso Philosophia sensibus demonstrata - p. 667

Campanella, Tommaso

Philosophia sensibus demonstrata


terat non sit capiendum. At luna tangit ipsum, ut si astra conterant,
ipsa sola vel maxime conterere videatur; densa namque est solidaque
magis caeteris orbium partibus, et coeterae etiam partes orbis luna-
ris tangentes sint oportet solidae densaeque; nam secus velocissimo
non dissiparentur sicut aer; praesertim quia eis superiorum attritio
communicatur et inde subintraret ignis; quod maximum absurdum
putant Peripatetici. Omnibus itaque de causis luna moveat et calefa-
ciat oportet; et tamen astrologi et ipsi Peripatetici frigidam lunam
ponunt. Nec est verum quia tardior est minus calefaciat luna. Licet
enim tardior sit eius motus, quia orbis eius minimus est, tamen illum
paene aequali tempore complet, quem dicunt a primo habere, spatio
videlicet viginti quatuor horarum non sat minore, et proprium citis-
sime omnium.
Item si Aristoteles in 1 Meteororum ex eo calefacere negat stellas
fixas, quia longe absunt, igitur luna quae tangit calefacit magis quam
sol. Praeterea, arguebat Marsilius platonicus super 2 Enneadis Ploti-
ni librum 3, caput 6: et si luna ob tarditatem minus calefaciat, cum
tamen sit propinquior sole, debet cum motus tarditate appropinqua-
tionem quodammodo compensare et non minus sole calefacere. Et
si stellae fixae, quae maiores, solidiores ac pene infinitae sunt, quo-
niam velocissimo agitantur motu, debent distantiam cum motus ce-
leritate et sui magnitudine compensare et aeque calefacere. Item si
motus, ait, calorem generat, non video quidnam valeat distantia vel
propinquitas, dummodo motus ipse sit velox. Et Telesius his plu-
ra et absurdiora ex hac opinione deducit inconvenientia. Et de hoc
in tertia disputatione disputavimus.
Illum item mirari liceat et detestari valde quod ratiocinans de
modo, quo fit calor a motu coeli, volens assignare causam, qua ap-
propinquatus sol et directus calefacit magis, reddit illam ex lumine,
ut in verbis eius vidimus paulo ante. Ubi nimirum multifariam errat.
Nam quod manifestandum erat non manifestat, dum de calore mo-
tus loquens transivit ad lucis calorem. Tum quia Aristoteles lumen
caloris a coelo causam non assignat, sed utrumque aeris contritione


pagina successiva »
 
p. 667