BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Rime » Ripa, Cesare Iconologia - p. 201 » Averroes - In Metaphysicam » Campanella, Tommaso Philosophia sensibus demonstrata - p. 716

Campanella, Tommaso

Philosophia sensibus demonstrata


se ipsum movet animal, ut probamus. Nam si separata esset anima,
ut nauta, tunc corpus non moveret etiam ut quo, sed tantum move-
retur ut quod, et anima solum moveret ut quod. Igitur si nolit am-
plius errare in veritate responsio est pro nobis. Sed nos infra de motu
animae quid dicemus et alibi cum Telesio. Manifestum est autem quod
ipse non intelligens quid improbat ratio nostra, ex qua Aristotelis
sententia sibi solet fieri nota (nam ex textu Aristotelis nil percipere
solet) ad hoc declinavit et ignoravit quod Aristotelem derelinquat.
In tota siquidem disputatione de motu ignorat quid ipsemet dicat;
nam ad quid verba Telesii sint inducta in illis capitulis, ubi de hac
materia considerat, non habuit.
Ad secundum ait Marta quod hic est ordo rerum. Primo est pri-
mus motor, secundo intelligentiae et coeli, tertio homo, corpus scili-
cet et anima, quarto bruta, quinto plantae et sexto elementa; et sicut
ista habent distinctionem in natura, sic distinguuntur in motu. Pri-
mum mobile movetur ab intrinseco et per se, quia primus motor mo-
vet immediate nec habet causam finalem distinctam ab ipso. Intelli-
gentiae autem moventur ut primo assimilentur, et reliqua.
Si quidem intelligat quod haec sint distincta in natura inter se,
verum est; non enim coelum est idem quod homo; sin autem quod
unumquodque in duo dividatur, est falsum; anima enim coeli non
distinguitur a coelo apud Peripateticos, quin magis fit unum cum illo,
quam ex anima et corpore, ut dicitur in 3 commento 2 De coelo 34.
Et anima animalis sit eadem cum corpore, sicut ex cera et figura si-
gilli, ut dicitur in 2 De anima textu 7. Item forma elementorum
inseparabilis a materia et divisibilis ad divisionem illius, ut Aver-
roes in 3 De coelo docet et in De substantia orbis. Quod primus mo-
tor immediate moveat, non conceditur a multis Peripateticis et prae-
cipue ab Averroe, qui fidelissimus est illius in 12 Metaphysicorum,
commento 41, ubi habetur quod coelum primum movetur ab anima
immediate largiente motum et a primo motore, mediante illa largiente
infirmitatem; cui in infinitum movent intelligentiae appetentes
assimilari. Et divus Thomas ac omnes fere Latini coelum moveri


pagina successiva »
 
p. 716