BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Ammonius Hermiae - In quinque voces Porphyrii commentarii » Campanella, Tommaso Philosophia sensibus demonstrata - p. 73

Campanella, Tommaso

Philosophia sensibus demonstrata


qui dicit ideo Aristoteli positum fuisse principium privationem, quod
antiqui negarunt distinctionem eius a materia.
Sed ex hoc apparet imperitia et ambitio Aristotelis, qui, ut dam-
net antiquos, non curat propriam ruinam. Sed nec id est verum; ete-
nim Plato, teste Simplicio, agnovit privationem, sicut apparet in So-
phista
; at cum nihil sit nisi materia carens, et carere sit ratione con-
trarii inexistentis, eam a materia non distinxit realiter, quo pacto nec
Aristoteles dividit nisi ratione; et Plotinus in 2 Enneade declarat quod
scierit Plato privationem, sed iure non vocasse principium; at in Con-
vivio
Platonis Socrates in sua oratione dicit quod vere facere causa
dicatur, quae procedit de non esse ad esse. At quidem, si ponant
privationem et habitum esse duo principia realia, quae praecedant
formas contrarias agentes, quas nos ponimus, manifestum est quod
nec erunt omnium principia, unde moventur, ut sic dicant. Etenim
ad faciendum elementa totalia hae non adsunt, et in coelo nec priva-
tio habet locum principii, si semper fuit Aristoteli; igitur potius di-
cant principia esse, quae stant in primis corporibus et coelo, si eis
est aliud, et quod ad unum corpus sufficit unum contrarium cum sua
mole. Et ipsi omnes concedunt in coelo non esse privationem nec
quoad esse nec fieri, sicut inquit Averroes cum Aristotele in 8 Me-
taphysicorum
et in De substantia orbis, et Simplicius in 1 Physicorum,
textu 73. Sed respondent in coelo privationem esse quoad motum
localem. Verum igitur non sunt omnium haec principia saltem quoad
substantiam, sicut praesumunt facientes hoc nihilum, alterum habi-
tum mentale, aliud puram potentiam. Et haec quoque responsio est
error. Namque omnes partes sphaerae sunt continuae et occupant in
toto omne ubi, et si partes essent privatae ubitatibus et tenderent
ad ipsos, tunc unius continui non esset unus motus contra Aristote-
lem 5 Metaphysicorum, textus 8. Et si privatio generat appetitum,
ut inquiunt, tunc partes haberent singulae diversos appetitus proprios;
et si id concedunt, est falsum. Etenim apud eos unius sphaerae par-
tes omnes moventur ab unius intelligentiae appetitu, et tunc ultra
appetitum communem omnis pars coeli haberet imaginationem sui
appetitus; et cum in infinitum secari possit sphaera in partes imagi-
nabiles, sicut nunc secatur ab eorum intellectibus, tunc infiniti ap-


pagina successiva »
 
p. 73