BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Basilius Magnus - Homiliae in Hexaemeron » Campanella, Tommaso Philosophia sensibus demonstrata - p. 12

Campanella, Tommaso

Philosophia sensibus demonstrata


ad agendum, deinde privationem non ens vocavit, itaque nec agens;
et unum activum posuit cum Platone, qui duo posuerat cum aliis an-
tiquis bona ratione. Deinde explicans quae sint activa utraque po-
suit sui oblitus, ac duo addidit ut sint quatuor, calorem scilicet et
frigus, quibus subiungit humiditatem et siccitatem; et haec activa
quandoque, interdum passiva vocat, tamquam quod natura est tale,
praesertim in primis entibus, non semper ubique de se sit tale. Hoc
autem dixit, quo quatuor prima sint corpora, ut dicunt antiquiores,
quibus praeter morem Aristoteles indulget, sed diffidens vera inve-
nire entia prima. Et mirum quidem qui praedicavit principia debere
efficere et generare reliqua ac se ipsa mutuo, vidensque nihil agere
aquam et aerem, neque sublunarem ignem quippiam facere nec se,
haec principia ponat; solem autem, omnia facientem suoque infor-
mantem calore, omisit. Et qui praedicavit calorem et frigus humec-
tare et exiccare, siccitatem et humiditatem generare, nihilominus sic-
cum et humidum principia posuit, quae fiunt ab aliis. In quolibet vero
ente quatuor contraria miscet elementa, docens quod imminuendo
se mutuo miscentur et componunt, quamvis non videantur venire
usquam ad componendum vel agendum. Et in duobus summe con-
trariis, scilicet igne et terra, eandem esse naturam statuit, scilicet sic-
citatem, proprium videlicet terminum alterius incapacem, itaque et
eius species, idest densitatem, ariditatem, duritiem. Et saepe saepius
secum pugnat in eisdem verbis suique obliviscitur, sicut Telesius de-
monstravit et sequentes manifestabunt sermones.
Non ergo mare magnum est memoria nec constans animo nec sub-
tilissimus ingenio nec secretorum naturae speculator, sed fallaciarum
dictator; nec Dei contemplator, sed divinorum et naturalium depra-
vator, quippe qui aemulatus sapientiam potentiamque Dei, secus quam
sunt a Deo facta entia naturalia composuit aliterque esse debere asse-
ruit; nec integer mente, qui, teste Plinio, insidias machinatus est
Alexandro Magno, a quo tantis ditatus erat beneficiis et super numina
erat elatus, et tamen veneno ipsum necare parabat; nec modestus qui
libidinis impatiens, ut scribunt, se equum sellatum praebuit muliercu-
lae, ancillae Alexandri, aliaque effecit quae hominum mentes et aures
offenderent, si hic scriberentur, et calamum nostrum vilem reddunt.
Nec enim haec scripsissem, nisi philosophaster Marta laudibus
maximis ut Deum extolleret, quarum contrarias conditiones singulas
singulis oppositas dicere libuit. Libros Aristotelis de animalibus ple-
nos omnes erroribus ostendimus; praecipue quae dicit De partibus ani-


pagina successiva »
 
p. 12