BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Ovidius Naso, Publius - Metamorphoses » Campanella, Tommaso Philosophia sensibus demonstrata - p. 92

Campanella, Tommaso

Philosophia sensibus demonstrata


nium, tunc quando pars corporis destrueretur vel demeretur os vel
quippiam aliud, illud statim consolidare posset, sic et morbos omnes
repellere; quod enim in instanti efficit haec magna potentiam infini-
tam habet vel infinitate propinquam, ut in 8 Physicorum dicunt Pe-
ripatetici. Praeterea quando forma unitur nudae materiae, quantitas
consequens materiam et ea quae sequuntur unde veniunt, non qui-
dem a materia, quia ipsa non est quanta et tunc amittit quam habe-
bat quantitatem; nec a forma, quia ipsa non est corporea apud illos
nec quanta (non quantum autem non dat quantum). Igitur non est
alia fictio; dicatur ergo materiam esse corpus, sicut videmus.
Dicetur forsan quod e potentia materiae educitur illa quantitas
ab agente, qui et formam educit. Et hoc figmentum est; nam seque-
retur quod ex non corpore fieret corpus, ut bene Averroes arguit in
De substantia orbis. Item quando anima unitur non est agens quod
educat de sinu materiae; pater enim solum semen dedit Aristoteli,
quod est inanime ipsi, non nobis; quod si corrumpitur in unione ani-
mae, quam semen ipsum educit, igitur quod sequitur ad animam non
procreat; item enim sequeretur quod illa quantitas crearetur sive edu-
catur ab anima sive ab agente. Nam creatio, ait Averroes in 12 Meta-
physicorum
est factio rei nulla eius parte praesupposita; at nunc non
praesupponitur pars quantitatis in materia, quia anima, ad quam se-
quitur, non est quanta, et quantitas, quae erat in materia, totaliter
corrupta fuit, ut aiunt. Igitur ex nihilo fit quantum, et haec ratio
probat de sinu materiae non educi formam; nam, ut in sequenti fiet
notum sermone, falsissima est sententia, qua omnia ex sinu materiae
educi volunt. Item Aristoteli omnia entia fiunt ex quatuor elementis
non corruptis, igitur forma mixti unitur materiae corporeae et ha-
benti elementarem formam; nam inseparabilis est, ait, a contrarieta-
tibus, et quod non fiat corruptio et resolutio patuit in 1 De generatio-
ne
, textu 84 et 90. Item quando generatur unum elementum ex
alio, remanet symbolum in ipsum habentibus, ergo et corporeitas.


pagina successiva »
 
p. 92