BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Mt » Campanella, Tommaso Philosophia sensibus demonstrata - p. 98

Campanella, Tommaso

Philosophia sensibus demonstrata


alio. Nec dicant individualem corrumpi non specificam; species enim
in mente est non in re, ubi fit generatio; male igitur respondet Sim-
plicius sic. At quod formae non sint in potentia materiae, inferius
probabitur magis dum adversus modernum sciolum disputabimus. Igi-
tur si forma est principium fit in elementis, et ponantur formae agentes
in primis corporibus et in caeteris ab his diffusae; et hoc non poten-
tes scire de formis varia dixere homines. Unde Avicennas posuit col-
chodeam datricem formarum, Themistius animam mundi, Alexan-
der intellectum agentem, ut sibi imponunt; et cum his Alpharabius.
Contra hos est Averroes. Et Antonius Andreae hos defendit ab
Averroe et Aristotele in 7 Metaphysicorum. Nam ipse de mente
Scoti In 2 Sententiarum, distinctione 15, quaestione 1, tenet animas
venire a prima forma ad quas inducendas disponit coelum; alias vero
formas ab agentibus particularibus. Idem Antonius Trombetta.
Sed reprobantur hi a Nipho in 7 Metaphysicorum, disputatione 10
et 11.
At nunc defendamus nostrum Telesium a calumniis Martae Peri-
patetici.
Arguebat primo hic sciolus: si calor et frigus essent principia,
tunc non essent contraria; etenim, ait, haec apud te sunt contraria,
tunc se oppugnabunt usque ad interitum, igitur possent se reducere
usque ad non contrarium; cum autem venerint ad medium latitudi-
nis, cessat contrarietas, ergo et actio. Et cum ultimus frigiditatis gradus
non corrumpatur nisi a summa caliditate, quae ibi non est, ergo con-
traria tunc non erunt, cum unum non agat in reliquum.
Advertat prius hoc argumentum esse contra Aristotelem in 2


pagina successiva »
 
p. 98