BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Sap » Campanella, Tommaso Philosophia sensibus demonstrata - p. 101

Campanella, Tommaso

Philosophia sensibus demonstrata


ut duo et ut unum; et sic unum et non unum. Si per unum agit et
per alterum resistit, sit a illud per quod agit, et b illud per quod resi-
stit; cum realiter a et b distinguantur, corrumpatur a remanente ipso
b; certum est quod in sui corruptione resistet, vel igitur se ipso a
vel alio; si alio, ergo processus infinitus; si se ipso, ergo standum erat
in primo quod calor se ipso resistebat et cum se ipso agebat. Ergo
tanta est potentia resistitiva quanta activa; igitur non habebit maio-
res vires ipso frigore.
Ex hoc argumento detegitur potius error Aristotelis, qui duas dat
species igni, calorem scilicet quo agat, ut in 3 disputatione voluit Mar-
ta, et siccitatem qua resistat, sed plus caloris quam siccitatis, ut in
2 De generatione, textu 23, vultque illum trigecuplo terra esse maio-
rem, vigecuplo aqua et decuplo aere, ut in 1 Meteorologicorum, capi-
te 3. Ad quem sequitur processus ad infinitum per hanc ratio-
nem: unitas et non unitas; cui tamen facile respondent boni Peripa-
tetici. Illud incommodum, quo dicit nos premi, ponentes eandem re-
sistentiam cum agentia, facile evadimus negando consequentiam, vi-
delicet quod calor non obtinebit vires maiores. Ex identitate enim
actionis et renitentiae potius sequitur oppositum, scilicet robustior
virtus in calore, cum omnes potentias habeat adaequatas. Unde si
activitas erit maior, sic etiam resistentia propter identitatem, ut eli-
ci potest ex Telesio, libro 1 minoris, capitibus 4 et 5. Debebat hic
homo probare consequentiam, quod ut faciat longe abest; sed ipsi
non his excipientur malis nullius valoris, quae facile boni Peripateti-
ci diluent; sed maximis, ex quibus nunquam se exsolvent, positis a
Telesio in 2 minoris, capite 11, et 3 maioris, capitibus 14 et 15. No-
tandum tamen est quod si comparentur ad naturas universales, scili-
cet solem et terram, semper est maioris activitatis calor; si autem ad
aliquas partes, poterit quandoque frigus exuperare calorem, maxime
eum qui inter contraria frigora detinetur, nisi prius roboretur vel mo-
lem in tenuitatem convertat cumque ea ad cognatam elabatur uni-
versitatem, ut Telesius in 1 minoris, capite 18, et 1 maioris, capiti-
bus 1 et 16, aliisque in locis edocet.
Item ait in quarto: haec principia sunt contraria unumque ex
altero fit cum se invicem agant et patiantur. Sit a calidum agens, fri-
gidum b passum, et idem a ab eodem b repatiatur; cum autem ipsa


pagina successiva »
 
p. 101