BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Simplicius - In Physicam » Plato - Timaeus » Campanella, Tommaso Philosophia sensibus demonstrata - p. 103

Campanella, Tommaso

Philosophia sensibus demonstrata


batur non tamen a tota mole, et sic fit generatio. Haec et alia debe-
bat perquirere a Telesio; sed ad pauca respicientes de facili enuntiant.
Quinto dicebat: tunc contraria simul per idem subiectum inten-
derentur, quod impossibile. Deducitur consequentia: sit a calidum
quod ad b frigidum habeat proportionem quatruplam, sic quod to-
tum a agat in totum b; ipsum autem b non agat nisi in quartam par-
tem a, quae sit c; pars autem residua a, quae non est repassa, sit d.
Quod autem idem c calefiat ab ipso d, arguitur quia d ad c est suffi-
ciens contrarietas, cum d sit summe calidum, ut supponitur in casu,
et c aliqualiter frigidum, cum c patiatur a b per frigiditatem, igitur
c calefiet. Et confirmatur, ait, d agit in b remotum per c medium,
ergo idem d aget in c; nam non fit actio in remotum nisi per propin-
quum, quare idem c calefiet a d et frigefiet a b simul, et semel. Et
ex hoc inferebat pro sexto argumento: ergo hic aer, qui est inter-
medius, simul frigefit a terra et calefit a sole.
Hoc non minus est contra Aristotelem quam contra nos, cui cum
calor etiam agat et frigus, ut nobis, sequitur in partem mediam calo-
ris agentis, reactam a frigore, etiam calorem agere; et utrumque in
eodem contrarium intendi subiecto. Item sol calore agit in haec infe-
riora sive a motu sive a lumine proveniente (nihil ad nos pro nunc),
igitur aer intermedius calefit a sole, et ab aqua aut terra frigescit.
Item deducitur contra eum eodem consequentia: nam stet pro posito
quod calor, ut octo, in generatione mixtorum agat in frigus, ut quin-
que, et arguatur eodem pacto. Respondeat ergo.
Nos dicimus cum Telesio quod quando maior et potentior est
calor agit molem in tenuitatem, et victoriam consecutus molem su-
peratam elevans tendit ad cognata corpora sursum; crassiores vero
partes, concretas in aliud ens, relinquit, ut habetur in 1 minoris, ca-
pitibus 22 et 24 et aliis. Et propter multas diversitates, quae fiunt et
sunt in activis et passivis, et materia diversa constituuntur entia.
Quod dicit de intensione contrariorum in eodem subiecto, nihil est;
possibile enim est duo contraria dum in eandem agunt partem debi-
litari et remitti, etiam Aristotelis testimonio. Tamen falsum assumit;
frigus enim quamdiu potest reagere reagit et renititur calori; quod
si deturbatur prorsus aufugit, at assumit vires; etenim datus est sen-


pagina successiva »
 
p. 103