BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Eustathius - Commentarius in Hexaemeron » Campanella, Tommaso Philosophia sensibus demonstrata - p. 104

Campanella, Tommaso

Philosophia sensibus demonstrata


sus illi cognoscendi contrarium et appetitus sese conservandi, ut di-
citur in 1 minoris, capite 7, et 1 maioris, capite 6. Ipse autem Marta
partitur molem caloris in partem repassam et agentem; quod non est
faciendum cum sit continua, non discreta; nam in casu, quem fingit,
minus robustum incipiens agere in partes maioris, reprimitur ab illo,
unde satis est ei ut resistat vel fugiat ad propria. Nec calor et frigus
sunt semper in casu, quem ponit, sed fere diversis in infinitum un-
dequaque variatis modis, ut in Telesio est videndum. Et ideo ad sex-
tum, cum dicit ex hoc sequi aerem simul calefieri et frigefieri, dicen-
dum ipsum esse constitutum a calore, qui partes subtiliores terrae
vel a se subtiliatas in tale ens egit; et si frigus agit nimis in aerem,
partes eius convertentur in aquam vel entia frigori proximiora; non
tamen potest omnino calorem depellere propter adiumentum caloris
advenientis, scilicet coeli et solis. Nec est inconveniens idem habere
duas naturas contrarias, mutuo se expellentes, et alternatim; bene
autem si contrarias haberet concordes factas, et non modo unam modo
alteram vincentem; quod si esset inconveniens apud interius specu-
lantes, etiam sequeretur Aristotelem; quod effugere non potest hic
homo, sed bene boni Peripatetici negantes huius viri autoritatem,
quae nulla adhuc est in philosophia.
Item septimo ait: tunc nullum agens posset assimilare sibi ali-
quod passum; etenim si summe calidum debet assimilare sibi summe
frigidum, illud calidum remittetur in caliditate; sed remisse calidum
non potest aliquod facere summe calidum; ergo nunquam summe ca-
lidum factum remisse calidum poterit frigidum facere calidum
summe.
Sed si valeret haec ratio, tunc in via Aristotelis nunquam unum
elementum posset in sui naturam convertere alterum; quod summe
vult Aristoteles in 2 De generatione, textu 24 omnesque Peripa-
tetici, etiam Marta in 3 disputatione. Nec etiam si haec ratio esset
bona posset fieri nutritio; nam habet Aristoteles in 1 De generatione
et Albertus in libro De nutrimento et nutribili, et in 2 De anima, tex-
tu 43, vegetativam per calorem agentem convertere in substantiam
nutriti cibum; quique contrarius est in principio et in fine simi-


pagina successiva »
 
p. 104