BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Eustathius - Commentarius in Hexaemeron » Campanella, Tommaso Philosophia sensibus demonstrata - p. 106

Campanella, Tommaso

Philosophia sensibus demonstrata


ad q, quod est praesens, fuerit continuo intensa frigiditas ipsius, et
nunc in a nulla est frigiditas; ergo nunc primo magna latitudo frigi-
ditatis est corrupta; non itaque calor et frigus possunt se invicem agere
et reagere, alterum expellendo reliquum.
Cum quaerit in hac ratione si ante hoc instans frigus frigefacie-
bat calidum vel non, respondet Telesius quod dum convertitur natu-
ra terrae in summe calidum, resistit frigus et reagit dum potest; in
instante vero, quo invertitur moles frigoris in molem caloris summi
non repatitur calor; nam tunc terminatur eorum bellum cum victoria
caloris; praesertim quia apud Telesium non in instante introducitur
forma caloris sed successive, donec prorsus frigus deturbaverit; quod
etiam sensu praeditum cum sit, praedominium caloris experiens suam-
que ruinam, in propriam se retrahit sedem, vix occupabilem a calo-
re, ubi vires assumit, ut passim Telesius docet. Nec oportet, ut assu-
mit hic homo, minimum frigus agere in summum calorem, nisi sit
aequale in fortitudine vel paulo minus; et ad aliud assumptum, licet
frigus reagat, non tamen eodem modo et robore, ut calor. Nec sequi-
tur quod intendebatur si reagebat et nunc tota eius latitudo sit cor-
rupta; sed quod continuo gradatim expellebatur a subiecto et in ulti-
mo nunc ultimus eius gradus reiectus est. Hinc patet quam rudis sit
hic homo, dum probat calorem non agere et reagi a frigore, Aristote-
lis et propriae sententiae oblitus. Quis audivit unquam calorem et
frigus non esse contraria et se invicem oppugnare apud Peripateticos?
Nona ratio erat: si a calefacit b, nequaquam b potest frigeface-
re a, quia videmus si a pellit b ad unam differentiam positionis, ip-
sum a ab eodem b simul minime pelli posse ad alterum; hoc autem
non videtur procedere nisi quia a sic pellendo b superat ipsum b et
ei dominatur; quare b, cum sit superatum, non potest ad oppositum
pellere ipsum a; sicque si a calefacit b et superat, non poterit b supe-
ratum agere in a, cuius oppositum ponis in morte.
Dicimus quod cum calor agit in molem frigoris cum partibus,
quas tenues facit, dilabitur ad cognata si est summus. Si exilis, fri-
gus intercipit opus eius et deducit in contrariam positionem, puta
in terram, ut patet in vaporibus factis in aquam, ut Telesius in 1 maio-
ris, capitibus 7 et 14. Et cum dicis quod victum non agit in vincen-


pagina successiva »
 
p. 106