BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Philo Alexandrinus - De opificio mundi » Campanella, Tommaso Philosophia sensibus demonstrata - p. 113

Campanella, Tommaso

Philosophia sensibus demonstrata


lorem solis, generat, ergo non calor uteri, cuius oppositum tui
defendunt.
Ad hoc dicimus quod quamvis semen sit constitutum a calore
contineatque in se spiritum, tamen impotens est ex se ut in tot par-
tes diversaque animalis membra fiat, tam masculinum, quod fit in
partes albas exanguesque, quam foemineum, quod in alias, licet foe-
mineum sit minus aptum. Et hac de causa calor uteri ipsi Telesio in
6 libro, capite 1 et per totum, ponitur principium generationis, velu-
ti antiquioribus et valentioribus medicis, ex cuius diversis mutatio-
nibus tam in semine quam in loco uteri factis, diversas semina con-
crescunt in partes. Quod dicit calorem uteri superfluere, non proba-
vit, et cum probabit reprobabimus et nos. Verum est tamen quod
calor seminum et uteri non differunt ab igneo et solari, nisi sicut mo-
deratum ab immoderato; unde non sequitur si semen est calidum,
ergo non calor uteri est principium, ut probat Telesius in 7 quasi per
totum.
Praeterea ait: principia non fiunt ex aliis, quia tunc essent com-
posita; calor autem fit ex motu ferri et lapidis, qui per te est eiusdem
speciei cum calore solis. Et frigus fit motu: aqua enim mota plus
frigescit.
Quamquam concedamus maiorem, falsum addit illi, scilicet
quod gignitur calor ex motu, et reprobatum a Telesio in 4 libro, ca-
pitibus 6 et 9 et in aliis, et in 2 minoris, capite 27 et sequentibus;
et ad hoc argumentum innuit Telesius in 1 maioris, capite 8, dum
vult calorem nullum novum prorsus a motu fieri usquam, sed qui fie-
ri videtur praeinexistentem esse, a motu, qui est propria caloris ope-
ratio, ut dixit in 1 capite, veluti excitum vivificatumque. Nam Tele-
sio omnia entia constituta sunt a calore, et cum conteruntur moven-
turque oblectatus motu calor excitatur, qui a frigore et materiae cras-
sitie in veternum veluti deiectus erat; non tamen generatur, quin
immo, ut Telesius probat in 1 maioris, capite 8, calor praeit motui
tempore, natura et dignitate. Ubi ad dictum de lapide et ferro inquit
dura quae conteruntur, ut lapis et ferrum sunt, laxantur et aperiun-
tur sic ut donentur ea dispositione, quam statim subeat penitusque
occupet in eamque agat tenuitatem praeinexistens calor, quae nihil


pagina successiva »
 
p. 113