BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Augustinus, Aurelius - De civitate Dei » Campanella, Tommaso Philosophia sensibus demonstrata - p. 116

Campanella, Tommaso

Philosophia sensibus demonstrata


Quinimmo divus Thomas in Quaestiones disputatae de anima, quae-
stio 11 ad 11, dicit quod sensitiva in homine est substantia, sed po-
tentia fluens ab illa est accidens. Quod nos concedimus si distinc-
tim intelligatur potentia ab eo, cuius est potentia; dico enim spiri-
tum esse substantiam, sed potentiam, qua sentit, accidens; in solo
enim Deo potentia est substantia. Verumtamen hoc inconveniens pre-
mit Peripateticos illos, qui asserunt sensitivam esse accidens in ho-
mine, et in aliis substantiam, quique tamquam a Deo prolatum con-
cedunt Aristoteli quod uni est substantia, alteri est accidens; quod
etiam nos volumus. Dicimus et nos sensitivum spiritum in brutis esse
substantiam et potentiam sentiendi accidens; quo pacto in homi-
ne vult divus Thomas et distinguere solet Niphus in 2 De anima.
Cum dicit, ergo homo erit formatus et non per intellectivam, con-
cedo sed non perfecte et ultima perfectione. Dicit non esse catholi-
cum, mentitur; plures enim Peripatetici, qui sunt valde catholici,
plures indunt homini formas, ut Scotistae, uterque Gandavensis ac
Bacconitanus. Niphus etiam, scribens super Averrois De substan-
tia orbis
, et infiniti fere theologi, qui imaginari nequeunt cum Gale-
no quomodo anima incorporea calefaciat, det corporeitatem et opus
habeat corporis temperamento ut informet sitque etiam dans formam
vel gerens vicem mixtionis, et quomodo recipiatur in materia nuda.
Multique sunt antiquorum, ut declarat Albertus in 1 De anima, 2 trac-
tatu, capite 15, et in 3, 5 tractatu, capite 4, hique omnes volunt
prius informari una et postea altera forma, et ultima sit intellectiva.
Nec ratio Aristotelis, posita in 1 De anima, textu 90, procedit,
ut declarant praedicti philosophi; et si non contra eos, minus valet
contra Telesium. Aristoteles enim ibi quaerit de uniente illas animas,
eo quod antiqui, ut Plato, posuerant eas distinctas ratione, situ et
loco, alteram in corde, alteram in cerebro et aliam in epate; cuiu-


pagina successiva »
 
p. 116