BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Col » Campanella, Tommaso Philosophia sensibus demonstrata - p. 147

Campanella, Tommaso

Philosophia sensibus demonstrata


ex se sed remissus et modificatus agens ut instrumentum animae. Hoc
idem explicatius vult Averroes, in commento afferens causam, et fere
omnes expositores. Cum ergo magis et minus moderatum et im-
moderatum non varient speciem, ad quid variatio huius Martae?
Praeterea calor qui est in elementatis non est nisi ab igne apud
Peripateticos, quia haec ex eo et aliis elementis constituuntur; ergo
etiam calor animalis. Idem vult magnus Albertus in eo libro, tracta-
tu 2, capite 4.
Praeterea ea tantum nutriuntur, inquit Averroes in praedicto com-
mento, quae habent ignem; sed animalia sunt huiusmodi. Item in 2
Meteorologicorum, textu 4, dicitur quod ignis est causa univoca calo-
ris in omnibus his inferioribus et omnia calida sunt ad ipsum
reducenda. Nec potest dicere quod sit calor coelestis; nam posuit
eum Marta alterius speciei et nunc sic dicens fateretur contrarium
eius quod affirmavit.
Praeterea patuit nulla ratione coelestem posse poni alterius spe-
ciei; ergo nec animalis ab igneo.
Praeterea frustra fit per plura quod potest per pauciora; si ergo
igneus calor, modificatus in corpore animalis, nutrit et vivificat, ad
quid multiplicatio specierum? Sed quod calor non sit organum et in
strumentum, sed per se agens et eiusdem naturae in omnibus, recur-
rendum est ad Telesium et nos infra plura dicemus. Marta volens
solvere rationem procedentem ex Aristotele in 2 De anima concedit
esse eiusdem naturae cum animali calore calorem ignis sed non nu-
mero; quod quidem nos etiam volumus. Nam penes subiecta formae
differunt numero, et ipse qui proposuit de diversitate specifica ne-
scivit defendere illam. Quod adducit ex Averroe de calore artis, di-
ximus supra esse etiam nostrum; tam calor enim ignis quam solis si-
milis est artifici in re ad quam moderatus advenit. Sed calor cum magis
moderatus adveniat propter distantiam, magis artifici assimilandus
est; et ideo dixit Marsilius Ficinus in capite 25 super Timaeum: ne-
que negent coelum esse calidum, sed potius esse urens
; et hoc, ut


pagina successiva »
 
p. 147